- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
3

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

et Italia vel diversis insulis nostram largitatem eis
concessimus, ea prorsus ratione, ut per manus beatissimi
patris nostri Silvestrii pontificis successorumque eius
omnia disponantur.

14. Gaudeat enim una nobiscum omnis populus et
gentium nationes in universo orbe terrarum; exortantes
omnes, ut Deo nostro et salvatori Jesu Christo inmensas
una nobiscum referatis grates, quoniam ipse Deus in
caelis desuper et in terra deorsum, qui nos per suos
sanctos visitans apostolos sanctum baptismatis
sacramentum percipere et corporis sanitatem dignos efficit. Pro
quo concedimus ipsis sanctis apostolis, dominis meis,
beatissimis Petro et Paulo et per eos etiam beato
Sil-vestrio patri nostro, summo pontifici et universali urbis
Romae papae, et omnibus eius successoribus
pontificibus, qui usque in finem mundi in sede beati Petri
erunt sessuri, atque de presenti contradimus palatium
imperii nostri Lateranense, quod omnibus in toto orbe
terrarum prefertur atque precellet palatiis, deinde
diadema videlicet coronam capitis nostri simulque frigium
nec non et superhumeralem, videlicet lorum, qui
imperiale circumdare adsolet collum, verum etiam et
clami-dem purpuream atque tunicam coccineam et omnia
imperialia indumenta seu et dignitatem imperialium
prese-dentium [precedentium] equitum, conferentes etiam et
imperialia sceptra, simulque et conta atque signa, banda
etiam et diversa ornamenta imperialia et omnem
processionem imperialis culminis et gloriam potestatis nostrae.

15. Viris enim reverentissimis, clericis diversis
ordinibus eidem sacrosanctae Romanae ecclesiae servientibus
illud culmen, singularitatem, potentiam et precellentiam
habere sancimus, cuius amplissimus noster senatus videtur
gloria adornari, id est patricios atque consules effici, nec
non et ceteris dignitatibus imperialibus eos promulgantes
decorari; et sicut imperialis militia, ita et clerum
sacrosanctae Romanae ecclesiae ornari decernimus; et
quemadmodum imperialis potentia officiis diversis, cubiculario-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0026.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free