- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
74

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

ditatem, ubicumque fuerit, salva iustitia cum honore et
securitate secundum suam legem unusquisque absque iniusta
inquietudine possideat. Et licentiam habeat unusquisque
liber homo, qui seniorem non habuerit, cuicumque ex his
tribus fratribus voluerit, se commendandi.

10. Si autem, et quod Deus avertat et quod nos
minime obtamus, evenerit, ut aliquis illorum propter
cupiditatem rerum terrenarum, quae est radix omnium
malorum, aut divisor aut obpressor ecclesiarum vel
pauperum extiterit, aut tyrannidem, in qua omnis crudelitas
consistit, exercuerit, primo secreto secundum Domini
praeceptum per fideles legatos semel, bis et ter de sua
emendatione commoneatur; ut, si his renisus fuerit, accersitus
a fratre coram altero fratre paterno et fraterno amore
moneatur et castigetur. Et si hanc salubrem
admonitionem penitus spreverit, communi omnium sententia, quid
de illo agendum sit, decernatur; ut, quem salubris
ammo-nitio a nefandis actibus revocare non potuit, imperialis
potentia communisque omnium sententia coherceat.

11. Rectores vero ecclesiarum de Francia talem
potestatem habeant rerum ad illas pertinentium, sive in
Aquitania sive in Italia sive in aliis regionibus ac
pro-vintiis huic imperio subiectis, qualem tempore genitoris
nostri habuerunt vel nostro habere noscuntur.

12. De tributis vero et censibus vel metallis,
quic-quid in eorum potestate exigi vel haberi potuerit, ipsi
habeant, ut ex his in suis necessitatibus consulant et dona
seniori fratri deferenda melius praeparare valeant.

13. Volumus etiam, ut, si alicui illorum post
decessum nostrum tempus nubendi venerit, ut cum consilio et
consensu senioris fratris uxorem ducat. Illud tamen propter
discordias evitandas et occasiones noxias auferendas
cavendum decernimus, ut de exteris gentibus nullus
illorum uxorem accipere praesumat. Omnium vero homines
propter pacem artius conligandam, ubicumque inter partes
elegerint, uxores ducant.

14. Si vero aliquis illorum decedens legitimos filios

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0097.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free