- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
193

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

verit gratia et expedire videbitur, procedemus. Tu
autem audies, quid loquetur in nobis Dominus Deus noster;
in quibus tamen sine offensa Dei, scandalo et periculo
ecclesiae, offensione justitiae et utilitatis publicae laesione
et honoris tui poterimus minorationis vitare dispendia,
deferre tibi disponimus et tui etiam culminis salubria
commoda promovere, si te correxeris et habilitaveris ad
gratiam promerendam.

Ceterum, licet super praemissis et similibus ad
excusandas excusationes in peccatis te aliqui excusare
nitantur, non tantum ea tibi, quantum et tuis pravis
consiliariis imputando, in hoc tamen tu inexcusabilis
comprobaris, quod tales consiliarios, honoris tui utique
destructores, tuaeque salutis et famae falsos et impios
con-sumtores, assumis et retines, eisque regium praebes
assensum, qui ad tam enormia et detestabilia te inducunt;
hi sunt quasi falsi prophetae, suadentes tibi falsa et stulta,
quia non viderunt a Domino visionem. Ergo
fraudulentis detractionibus et subversionibus talium, sub
adulationis et falsi consilii utique velamento confictis, minime,
quaesumus, acquiescas, quia in vastitate quadam hostili
devorant incolas regni tui, et non tibi, sed eis
mellifica-runt apes.

Isti sunt secretiora illa hostilia, per quae ministri
Bel sacrificia, quae superponebantur a rege, clanculo
asportabant. Ii sunt, qui sub umbra tui longa manu tua
et aliorum bona diripiunt et, sub obtentu justitiae
palliati, subditos opprimunt, ecclesias gravant et redditus
alienos violenter invadunt, pupillo et viduae non
intendunt, sed impinguantur lacrimis pauperum, et divitum
oppressione discordias suscitant ac fovent, guerras
nutriunt ac pacem de regno tollere pravis operationibus non
verentur. Yerurtitamen cadit in haec illa prava
dissimulatio Judaeorum, qui, dum linguis crucifigentes
Dominum, dicentes tamen eis non licere interficere quem quam,
tradebant eum occidendum militibus, ut ab eis culpa in
alios transferretur. Tantam namque prudentiam Deus tibi

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0216.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free