- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
224

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

ceps intendis, et ad id convenientius exsequendum
consilium apostolicae sedis exigis et favorem. In quo facto,
quanto altiori consilio et majori discretione procedis, tanto
in eo feliciorem progressum te, praestante Domino,
confidimus habiturum, eo quod ad bonum exitum semper et
finem soleant attingere, quae de ardore fidei et de religionis
amore principium acceperunt. Sane Hiberniam et omnes
insulas, quibus sol justitiae Christus illuxit, et quae
documenta fidei Christianae ceperunt, ad jus beati Petri et
sacrosanctae Romanae ecclesiae (quod tua et nobilitas
recognoscit) non est dubium pertinere. Unde tanto in eis
libentius plantationem fidelem et germen Deo gratum
inserimus, quanto id a nobis interno examine districtius
prospicimus exigendum. Significasti siquidem nobis, fili
in Christo carissime, te Hiberniae insulam, ad subdendum
illum populum legibus et vitiorum plantaria inde
exstirpanda, velle intrare, et de singulis domibus annuam unius
denarii beato Petro velle solvere pensionem, et jura
ecclesiarum illius terrae illibata et integra conservare. Nos
itaque, pium et laudabile desiderium tuum cum favore
congruo prosequentes, et petitioni tuae benignum
impendentes assensum, gratum et acceptum habemus, ut, pro
dilatandis ecclesiae terminis, pro vitiorum restringendo
decursu, pro corrigendis moribus et virtutibus inserendis,
pro christianae religionis augmento, insulam illam
ingrediaris et, quod ad honorem Dei et salutem illius
spectaverit, exsequaris, et illius terrae populus honorifice te
recipiat, et sicut dominum veneretur; jure nimirum
ecclesiastico illibato et integro permanente, et salva beato
Petro et sacrosanctae Romanae ecclesiae de singulis
domibus annua unius denarii pensione. Si ergo, quod
concepisti animo, effectu duxeris complendum, stude gentem
illam bonis moribus informare, et agas, tam par te quam
per illos, quos ad hoc fide, verbo et vita idoneos esse
perspexeris, ut decoretur ibi ecclesia, plantetur et crescat
fidei christianae religio, et quae ad honorem Dei et
salutem pertinent animarum taliter ordinentur, ut a Deo

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0247.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free