Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
magis placuit, Æglen, Arethusan, Vestam,
Erythiam. Palæphatus, (m) duas tantum fuisse,
memoriæ prodit, Hesperi, viri Milesii, filias,
Cariam incolentis. Hortos habuisse illas, multi
quidem dicunt; de loco autem pomariorum variæ
sunt admodum Veterum & Recentiorum
sententiæ, ut fieri solet, postquam in fabulas
res abivêre. Servius (n) ad Berenicen urbem, quam modo,
diximus, & Hesperiam & Hesperin nuncupatam
esse, hos Hortos fuisse, author est; sed, nugatur
ille Grammaticus, si fides Salmasio, (o) qui,
confusos, putat, Hesperidum Hortos, ad mare
Atlanticum sitos, cum Hortis, qui urbi Hesperi
vicini fuerunt. Apollodorus (p) in Hyperboreorum
Atlante, non in Lybia, inveniendos, docet.
Plinius Nat. Historiæ conditor (q) & Joh.
Baptista Ferrarius (r] ponunt in Mauritania
Tingitana, ubi nunc Fessæ & Marocci regna sunt,
hos Hortos: & quidem Plinius ad Lixum
Mauritaniæ oppidum, Claudii Cæsaris coloniam,
potissimum respicit; quibus etiam Bochartus (s)
adstipulatur. Anonymus commentator in Theologiam
Gentilium apud Nat. Comitem existimat,
Hortos Hesperidum vestigium esse Horti Paradisiaci.
Plurimi, ad Atlantem montem, in Africa falio
(m) de Incredib. Hist. c. 19. (n) Not. ad Virg. l. 4
Æneid (o) Exerc. Plin. T. 1 in Solin. cap. 27. (p) l. 2.
c. 8 (q) l 5. c. . & .c. 31 (r] pec. de Mal. Aur. op. l.
l. c 4 (s) in Chan. c. 24 l. 1.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>