- Project Runeberg -  95 teser till upplysning om avlatens kraft /
10

(1917) [MARC] Author: Martin Luther Translator: Gustaf Norrman
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Disputatio D. Martini Luther Theologi, Pro Declaratione Virtutis Indulgentiarum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

IO
19.
Nec hoc probatum esse videtur, quod sint de sua beatitudine
certae et securae, saltem omnes, licet nos certissimi simus.
20.
Igitur papa per remissionem plenariam omnium poenarum non
simplicitcr omnium intelligit, sed a se ipso tantummodo impositarum.
21.
Errant itaque indulgentiarum pnedicatores ii, qui dicunt >per
papce indulgentias hominem ab omni poena so/vi et salvari».
22.
Quin nullam remittit animabus in purgatorio, quam in hac
vita debuissent secundum canones solvere.
23.
Si remissio ulla omnium omnino poenarum potest alicui dari,
certum est eam non nisi perfectissimis, i. e. paucissimis dari.
24.
Falli ob id necesse est maiorem partem populi per indifferen-
tem illam et magnificam poense solutae promissionem.
25.
Oualem potestatem habet papa in purgatorium generaliter,
talem habet quilibet episcopus et curatus in sua dioecesi et parochia
specialiter.
26.
Optime facit papa, quod non potestate clavis, (quam nullam
habet), sed per modum suffragii dat animabus remissionem.
27.
Hominem praedicant, qui >statim tit iactus nummus in cistam
tinnieriP, evolare» dicunt »animam».
1 B.: »tinnuerit».

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:13:26 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/luther95/0012.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free