- Project Runeberg -  Bidrag till det ryska krigets historia under Johan III / 2. /
81

(1869-1873) [MARC] Author: Abraham Ahlén
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Teser

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)


Teser.



1.

Ut vera exsistat erga Deum pietas, non satis est Deum
amore suo in Jesu Christo declarato homini occurrere, sed
ipse homo ad amorem illum amplectendum atque sibi
vindicandum a Deo commoveatur, necesse est. Quod fide Dei
efficitur, qua homo se ei tradit; ideoque illa et ad mentem
hominis et ad animum pertinet. Injuria igitur vel
orthodo-xi8mus et rationalismus, qui dicuntur, religionem ad scientiam
potissimum referunt, vel pietismus et moralismus voluntati
plurimum tribuunt. Nam si verum est piam vitam in sanctitate
voluntatis a spiritu Dei effecta conspici, non sequitur, ut hoc
solo modo appareat religio, sed etiam intelligendi prudentia
ad id opus est, quatenus nemo, nisi qui aliquo modo recti
conscius est, recte agere potest. Inest igitur in fide et scientia
et voluntas nec alteram ab altera sejungere licet, sed si
veritati consulere volumus, ita fidem definiamus oportet, ut
ad cognitionem Dei revelati ea voluntas accedat, qua se
homines ei totos dedant.

2.

Quod contra legem Lutberanam ex Hispania et Gallia
profectum erat rerum pristinarum studium ne Sueciam quidem
intactam reliquit Ad id enim Joannes tertius rex primo se
applicavit, sed, qua fuit stulta superbia, mox ipse rationes
illas diversas inter se conciliaturus caerimoniis sacris grande
momentum addidit, quo consilio liturgiam, quæ vocatur,
conscripsit. Qua de re quod exarsit certamen ecclesiae Suecanae
minime detrimento fuit Neque enim populus correctionem

11

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 01:02:45 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/aaryska/2/0083.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free