- Project Runeberg -  Upsala Universitets konstitutioner af år 1655 /
34

(1890) [MARC] Author: Claes Annerstedt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

34

1655 urs konstitutioner.

autem facultatibus superioribus omnes ordinarios professores gradu
doctoris ornatos esse decet.

2. Et ne theologiæ ae aliarum faeultatum studiosis in
acade-raia degentibu8 desint studiorum incitament», licebit facultati
theo-logicæ non tan tum theologiæ licentiatos juxta ordinem examinum
supra descriptum, sed et candidatos declarare. lllos quidem, qui
totum theologici studii cursum perfecte absolverint, graduque
doctoris digni sunt: hos vero, quos deprehendunt eo usque progressos
esse, ut 1. in textu biblico originali genesin, psalmos et Esaiam,
nec nou novum testamentum non inspecta alicujus translatione
la-tine reddere valeant; 2. cujusvis libri et textus scripturæ cum
veteris, tum novi testamenti orthodoxum sensum proferre possint; 3.
capita religionis christianæ in symbolis et confessione ecclesiæ suecanæ,
locisque theologicis comprehensa, non modo in thesi, sed etiam in
præcipuis controversiis, quæ hodie in ecclesia agitautur, una cum
præcipuis casibus conscientiæ et historia sacra et ecclesiastica,
me-diocri perfectione teneant. Hos, præmisso diligenti examine privato,
nec non publica disputatione theologiea sub præsidio, publico
facultatis testimonio, nomine candidatorum theologiæ ornare licebit; sine
ullis tainen ceremouiis et conviviorum sumptibus.

3. Horum in proinotionibus ad officia ecclesiastica et
scho-lastica in suis dioeeesibus ea habenda ratio est, ut reliquis, sive
magistri fuerint, sive non, præferantur, si cætera quoad aptitudiuem
in tali oflficio paria fuerint.

4. Præterea S:æ R:æ M:ti elementer placuit, ut studiosi
facultatis primum, deinde senatus academici judicio et censura
proba-tissimi, quatuor theologiæ, unus juris, unus medicinæ, sex
philoso-phiæ quorum primus erit linguarum orientalium, secundus
mathe-seos et præsertim practicæ, tertius historiæ et antiquitatis patriæ,
quartus philologiæ et antiquitatis externæ, quintus philosophiæ
veteris, sextus eloquentiæ et poëseos, duplici in suprema classe
sti-pendio fruantur, idque triennio. Horum officium erit, ut unus eorum
in facultatis collegio publica acta consignet, et cætera notarii
munera fideliter exsequatur, tum ut professoribus egregium aliquod
opus elaborantibus, operam suam legendis et confereudis authoribus
commodent, et si quid typis excuditur, eos in corrigendo juvent.

5. Nemini ad publicam professionen! theologicam aditus, nisi
theologiæ licentiato, patebit.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 01:11:18 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/acuuko1655/0054.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free