- Project Runeberg -  Annaler for nordisk oldkyndighed (og historie) / 1847 /
164

(1836-1863)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

bium nostrum cenfluxerunt, gvardiano rem divinam in
vestiario faciente. Jussit igitur vicegvardianus frater
Jaco-bus promo, fratri nimirunt Jacobo Joannis, omnia ostia
robustis occludere obstaculis: qvod tamen &cere omisit
vel neglexit. Intravere ergo per ostium a curia servorum,
ad qvos gvardianus egressus, fratribus in dormitorio
re-manentibus. Speravit euim, se lenibus verbis eorum
fero-ces deleniturum animos. Cum autem ad eos in refectorium
intrasset, tantis eum affecere injuriis et molestavere
impor-tunis clamoribus, ut omnes e vestigio convocaturus fratres,
dormitorium ascenderet. Ceterum cum patrem
vicegvar-dianum suum ad eos descendere nollet, dixit se qvam
li-bentissime in cella remansurum. Ad qvod fratres
respondentes dixerunt: „Si ipse nobiscum egressus non fuerit,
nullus illuc egredietur.” Exierunt igitur fratres omnes ad
eos in refectorium ferocissimis congregatos animis et
vul-tibus. Congregatis igitur sic fratribus proposuerunt
volun-tatem suam, nimirum, qvod monasterio actu tum cederent
vel eorum fidem reciperent. Porro fratribus utrumqve
ne-gantibus, remanserunt cum eisdem usqve ad prandii
tempus , nunc blandientes, nunc comminantes, nulla tamen
regie jussionis vel admissionis ostendentes testimonia, qvod
possent eos de cenobio fugare: qvare constanter fratres
sic se egressuros negaverunt. A ufe reba nt igitur a cellario
et coco claves penus cerevisiarii et eoqvine, potum
cibum-qve affatim afferentes. Prandio vero fiuito, longam in
con-tumeliam fratrum cantaverunt odam, qva finita, et fratribus
egredi nolentibus, proconsules omnes, uno dempto, egressf
sunt. Porro ille proconsul, nempe Joannes Fynbo, qvi
remauserat cum multis nebulonibus fratres expulsurus,
cepit exigere multis modis a gvardiano claves monasterii.
Qvo non cou&entiente, vesperaqve ingruente, dixerunt
fratres n’eutxqvam e refectorio illa nocte egressuros, nist
eorum accederent voluntati. Remanserunt igitur fratres

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 02:32:30 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/annordoldk/1847/0170.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free