- Project Runeberg -  Antiqvarisk/Antikvarisk tidskrift för Sverige / Femte delen /
305

(1864-1924)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

11 TVÅ SVENSKA BIOGRAFIER FRÅN MEDELTIDEN. 305

simus director et magister, vnde preceptum fuit a Christo
beate Birgitte sibi obedienciam facere et ei sicut ipsi Christo
in omnibus obedire, quam obedienciam inuiolabiliter vsque
ad obitum suum studuit obseruare, ut eo presente nollet loqui
aut oculos leuare nisi ex licencia preceptoris. Venerabilis
eciam Domina Katarina filia beate Birgitte cum quibusdam de
familia Deo deuotis eandem obedienciam ex mandato beate
Virginis eidem factam tiumiliter tenuerunt. In tanta autem
dulcedine eis prefuit, ut non tantum preceptor tanquam
prelatus bonus forma gregis factus verum eciam vt mäter
dulci sollicitudine filios confouens ab omnibus venerabatur.
Administracionem suam iuxta apostolum sine vituperio
ex-hibebat in multa paciencia, in tribulacionibus, in
necessi-tatibus, in angustijs, in plagis, in laboribus, in vigilijs,
in ieiunijs, in castitate, in longanimitate et in caritate non
iicta. In hijs quomodo se inconfusibilem ministrum
ex-hibuerit, pauca proloqui destinaui. Cum beata Birgitta
iuxta preceptum Christi primo venit Romarn, curia
Domini pape tenebatur in Auinione et fiebant in vrbe
propter impunitatem malorum innumeri excessus contra
iusticiam publicam. Sed benignus Deus, qui neminem
vult perire, per reuelaciones diuinas beate Birgitte factas
^rrores et excessus eorum arguens innotuit eis presentis
vite discrimina et pericula animarum. Verum quia stulti
doctrinam et sapienciam despiciunt, ceperunt odio habere
axguentes se zelantes mortem in errore vite. Conuenerunt
igitur in vnum aduersus dominum et sanctos eius, volentes
beatam Birgittam morte turpissima condempnare.
Exce-cauit enim eos malicia eorum. Petrum vero confessorem
eius non reuerentes canes multi tempore illo contumelijs
et insidijs persequebantur. Sed in omnibus superauerunt
per Jhesum Christum in paciencia multa, quoniam
Dominus cum eis fuit, et ideo gaudentes contumelias pro
domino sustinebant. De venerabilis Petri commendabili
pa-cinecia breuiter aliqua memoria digna retexam. Cum

Antiqv. Tidskrift. 20

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 02:41:41 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/antiqtid/5/0317.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free