- Project Runeberg -  Antiqvarisk/Antikvarisk tidskrift för Sverige / Femte delen /
307

(1864-1924)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

13 TVÅ SVENSKA BIOGRAFIEK FRÅN MEDELTIDEN. 307

bilis in manu quasi tactus paralisi et claudus in pede
cum tocius corporis extenuacione permansit. Quia acceptus
Deo erat, necesse fuit, vt temptacio probaret eum. In
om-nibus infirmitatibus semper hilaris, commemorans illud
apostoli: »Non sunt condigne passiones huius temporis ad
futuram gloriam.» Et quamuis corpore debilis uigebat
tamen dulcedine spiritualis consolacionis, vnde fratribus
in conuentu monasterii narrabat ad commendandam eis
paciencie et longanimitatis virtutem, qualiter pluribus annis
stetisset Rome cum beata Birgitta in paupertate maxima,
in tribulacionibus multis, in periculis plurimis, et
quo-modo omnis aduersitas per graciam Dei cooperabatur eis in
bonum. Mirabili siquidem spiritus dulcedine repletus eandem
omnibus in consilijs spiritualibus eum consulentibus maxime
in confessionis sacramento studuit impertiri. Specialem
namque graciam in administracione huius sacramenti
di-citur habuisse; verba eius quasi stimuli erant duriciam
peccatricis consciencie emollientes, ut alligatos a Sathana
solueret et sanaret medicinali remedio penitencie Salutaris.
Vnde occurrit memorie de vno mencionem facere, qui
videns plures ad meliorem uitam per sollicitudinem et
deuota consilia Domini Petri conuersos accessit ad eum
petens, vt eius confessionem audiret, cuius voto
uenera-bilis Petrus benigne annuit sciens eum farna magnum
tirannum et pauperum oppressorem. Flectit ille genua
sed vnum verbum et ad interrogacionem confessoris
promere nequibat. Considerans vero uenerabiiis Petrus
deceptoris diaboli hoc opus esse, mente tenus oracionem
facit viditque diabolum guttur et linguam memorati
peccatoris laqueo suo constringere, quem potenti virtute
nominis Christi et gloriose Virginis Marie fugere compellit
auferens eius väsa et dirumpens laqueum quem tetendit.
Soluto taliter ligamine insidiatoris absconditi cepit scelera
diu celata cum amaritudine anime sue confessori detegere
euertens domum consciencie ab adolescencia sua. Hic

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 02:41:41 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/antiqtid/5/0319.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free