- Project Runeberg -  Antiqvarisk/Antikvarisk tidskrift för Sverige / Femte delen /
321

(1864-1924)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

27 TYÅ SVENSKA BIOGRAFIER FRÅN MEDELTIDEN. 321

in Roma pro tunc intercederet, ut inceptis viriliter
per-seueraret, accepit diuinum responsum: >Oras, inquit
do-minus, pro eo, quia consanguineus tuus est,» cum ipsa
ignoraret eum de sua existere parentela, cuius dominus
oracionem exaudiuit hane eidem beate Birgitte reuelacionem
de ipso ostendens: »Filius loquitur: Recordare, quia misi
te ad magistrum, quem nominaui materiam episeopalem.
Et dixi, quod per quatuor fieri posset potus salubris, qui
tamen magister non venit ad episcopatum, quia sic deum
habere voluit, ut nichil de mundo contemptibile pateretur.
Nunc dico tibi de alio, quem eciam uoco materiam
epi-scopalem et erit, cuius corpus ego ipse confortabo et
saluabo et custodiam de laqueis diaboli, cuius conscienciam
non obumbrabit astucia inimici, cuius animam mäter mea
michi presentabit, a quo tria peto: primo ut progrediatur caute
et non plus debito procedat in via; secundo ut transiliat
muros et fossas presentando michi quod karissimum habeo,
id est animas proximorum; tercio quod non preponat
sinistrum pedem dextro nec alium pedem prius eleuet,
nisi alium prius solide subsistere sciat. Quid signiiicat,
quod caute debet procedere in via, nisi quod cautus sit
in temptacionibus non nimis abstinendo, ne debilitetur
natura in laborando, nec plus iust indulgendo corpori, ne
caro contra animam insolescat. Secundo quod transiliat
muros et fossas. Isti muri sunt impedimenta et
contrarie-tates, quibus amicus meus impeditur et attediatur lucrando
animas. Hec autem impedimenta sunt timor potencium,
fauor adulancium, comminacio malignancium, pudor et
dampnum mundi, amicicia amicorum carnalium, quies
vtili-tatis priuate. Hec transiliat amicus meus per confidenciam
in deo, per stabilitatem fidei, per dulcedinem et desiderium
eterne vite. Fosse vero sunt temptacio carnalis delectacionis,
inpugnacio immundorum spirituum, pusillanimitas mentis,
leticia dissoluta, tristicia immoderata, obduracio et frigiditas
mentis. Hec transcendat episcopus meus per consolacionem

Antiqv. Tidskrift. 21

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 02:41:41 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/antiqtid/5/0333.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free