- Project Runeberg -  Antiqvarisk/Antikvarisk tidskrift för Sverige / Femte delen /
326

(1864-1924)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

326

HENRIK SCHtlCK.

32

laniandas, ita ut nonnulli, quoram non erat in hijs, que
dei sunt, sana mens, vitam et verborum eius stimulos in
arguendo insaniam estimabant, alijs vero, quibus erat
mens sanior, gracias deo agentibus, quod tam viriliter pro
iusticia decertaret. Potuit hoc recolere dominus Henricus
archiepiscopus immediatus predecessor moderni, qui dum
in quodam consilio aliqua regis et principum voluntati
contra priuilegia prouincie sue et sacros canones incaute
dimisisset eo non presente, veniens eidem et alijs coepiscopis
suis et prelatis in tantum exprobrauit, quod eundem
archiepi-scopum dei et ecclesie proditorem uocaret, obtinuitque
virtute canonum, quos optime nouit, et verborum constancia,
ut omnia sic promissa irritarentur. Potuit eciam lioc
recolere rex Albertus, quem in capella beati Olaui ecclesie
lincopensis hoc verbo dei nudato gladio aggressus est
coram magna turba snorum et regni optimatum et
cleri-corum dicens: »Dispone nobis pacem et iusticiam in regno.
Tu es rex noster et ad te hec pertinent facere; alias
in-glorius cum pudore discedes de regno. Corrigas primo
te ipsum, quia iniustus es, adulter es, hereticus es;» unde
et ipse rex plurimum commotus arrepto pugione uoluit
eum in eodem loco inuasisse. Sed pastor ille verus viciorum
extirpator rigidus aperiens vestes in pectore suo dixit:
»Ecce, presto sum! Punge. Ego dico tibi veritatem.» Sed
qualitet interfectores domini Gotscalci episcopi predecessoris sui
predicti ad romanam curiam miserat pro absolucione ac erga
regem pro eorundem cohercione laborauerit, alibi scripta
sunt, ne sermo noster iam prolixum nimis paciatur.
Prin-cipem eciam quendam, videlicet dominum Vicchonem
de Witzen, in claustro fratrum minorum Suclercopie in
presencia magnatum regni redarguit, pro quo
predecesso-rem suum prefatum Gotscalcum episcopum hij occiderant,
quos prohibere poterat et non prohibuit, persuadens, quod
penitenciam condignam subiret sicut interfectores illi, qui
eum manibus proprijs interemerant, cumque ille sibi

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 02:41:41 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/antiqtid/5/0338.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free