- Project Runeberg -  Antiqvarisk/Antikvarisk tidskrift för Sverige / Femte delen /
330

(1864-1924)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

330

HEJSKIK SCHUCK.

36

in pontificatu, non est facile enarrare, qui eum in noctibus
sompnum capere aut quiescere vix sinebant. Inuidentes
enim eius virtuosis actibus nitebantur ipsum a sancto
pro-posito retrahere, et nonnumquam a lecto surrexit putans,
quod seruitores sui insolencias ilias, quibus a demonibus
infestabatur, perpetrarent. E multis autem vnum in
medium proferimus. Nocte quippe quadam cum omnes
so-pori se dedissent et Cancellarius eius vir multum prouidus
et discretus dominus Gudherus canonicus lyncopensis in
proximo hospicio prope eum dormiret, intempeste nQctis
silencio tantus strepitus et fragores terribiles in ipsius
dormitorio audiuit, quod parietes omnes cum fundamento
et tccto tremerent, qui expergefactus ex illo ingenti motu
timore horribili concussus est. Formidini enim sibi erat,
quod tota domus funditus euerteretur, et nichilominus
surgens a lecto signo crucis edito egreditur ad considerandum,
vnde horroris tam grandis commocio procederet. Nichil
omnino, quod eum terrere poterat, deprehendit, quod statim
crastina die canonicis et familiaribus eiusdem narrauit
dicens: »iam non miror, quod dominus meus conqueritur,
quia in noctibus pre insolencijs et strepitibus quiescere
non valet. Hac enim nocte certa experiencia didici, quod
querimonia sua iusta est ex euidenti causa procedens,» qui
et rem vt erat eisdem manifestauit. Post innumeras autem
tribulaciones et persecucionum molestias, de quibus
omni-bus eum dominus eripuit in presenti, ut excellencius
re-muneraret in futuro, placuit ipsum de hac lacrimarum
va Ile tandem educere. Febribusque cepit vexari et
quam-uis graues in corpore imminentis mortis sustineret
pas-siones, vix tamen aliquando in lecto diebus sue egritudinis,
vt ualetudinarijs mos est, decumbere voluit, sed tamquam
optime sanus in vita sua cum canonicis et familiaribus
suis ad mensam, licet manducare vel bibere non valeret,
impiger residebat loquens et suadens de regno dei.
Visi-tauitque eum paulo ante finem uite eius strenuissimus

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 02:41:41 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/antiqtid/5/0342.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free