- Project Runeberg -  Antiqvarisk/Antikvarisk tidskrift för Sverige / Femte delen /
334

(1864-1924)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

334

HENEIK SCHUCK.

40

tormentatur et per lictorem, ut huius facti se reum
fateretur, qui eum transuersalem in hasta quadam
suspende-runt verso capite deorsum et pedibus sursum submittentes
incendia fumigancia et tandem depositum repleuerant
sal-sugine alecum calefacta ita horribiliter, quod non posset
plus de liquore hujusmodi sua interiora intrare, aliquos
etiam dentes sibi excucientes et tandem peluim
arden-tem pectori eius supposuerunt ad finem, ut fateretur sibi
obieeta esse vera, quibus ille quasi nichil mali inde
sen-ciens respondit: »Testis est michi Deus, quod numquam illa
feci, que michi imputatis, nec quicquam michi de hoc
con-stat, quia seruiui cuidam sancto episcopo in Swecia, a
quo aliud didici, quam tantis impietatibus implicari.» Cui
scabinus cum iuramento affirmavit: »Siue hoc feceris, siue
non feceris, caput tuum. perdas;» vtique quod et sequenti
die fuisset factum, si dominica dies non institisset. Illis
autem abeuntibus circa medium noctis vxor lictoris cum
candela veniens prescidit vinculum, quo manus eius ad
tergum ligate erant. Erat autem in carcere eodem quidam
alius? qui de furto erat accusatus, vnde se deberet per
candentis ferri portacionem purgare, ad quem dictus
Jacobus dixit: »Karissime, est quedam domina sancta in
partibus Swecie nomine Birgitta et quidam episcopus
san ete vite nomine Nicholaus, cui seruiui, sed vtrum ille
mortuus sit, ignoro. Inuocemus eorum auxilium toto
€orde. Spero enim firmiter, quod nos innocentes
libera-bunt.» Qui captivus uouit, quod si liberaretur, ipsos haberet
in deuocione et reuerencia cunctis diebus vite sue, qui
€t in crastino de carcere eduetus se purgavit ferro
can-denti et liberatus est nichil senciens lesionis prodiditque
socium suum, quod vincula ferrea ab eo resilijssent, sicut
et ipsi nocte factum est excepta vna sera compedis in
dextera tibia posita; qui continuo accurrentes
confirma-uerunt eum nouis et forcioribus ferramentis ad collum
et manus et tibias et in custodia iirmiori posuerunt, vbi

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 02:41:41 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/antiqtid/5/0346.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free