- Project Runeberg -  Antiqvarisk/Antikvarisk tidskrift för Sverige / Femte delen /
336

(1864-1924)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

336

HENRIK SCHUCK.

42

suggestione primo captus fuit, penitentia ductus sibi
ali-menta et necessaria ministrauit et accessit ad scabinos et
consules ciuitatis rogans, ut vinctum eius aliqualiter
miti-garent, quia ad simplicia verba sua fuit captiuatus, timens
etiam quod veritate comperta puniretur vel a ciuitate
pelleretur, ad cuius preces scabini annuerunt, ut ad tibias
compeditus cum alijs in domo libere iret et ad ignem
se-deret. Tunc venit ad ciuitatem Anclem quidam Pryze de
Ilwent capitaneus predicti castri Myczeborgh; conuocatis
scabinis et potentibus ciuitatis dixit: »Homo, quem sic
tormentatis et adhuc vinctum tenetis, innocens est et
me-cum in castro Mygeborg fuerat honeste conuersatus
requi-rens me pro iusticia de malefactoribus suis, qui eum
spo-liauerunt rebus et bonis suis ad CGC Marcas Fynkenogh,
videlicet Wyndugeplata et Hertugh Johanne.» Et adiecit: »nisi
istum in toto dimiseritis liberum et ad plenum satisfeceritis
sibi pro iniurijs et dampnis illatis, quotquot ego invenero
de conciuibus vestris, paribus penis puniam et affligam.»
Tunc quidam potentes ciuitatis accesserunt ad dictum
Jaco-bum, videlicet Grauisin et Johannes Pryzke cum aliis, volentes
habere ab eo caucionem, ne exerceret contra eos pro
iniurijs memoratis inimicicias, quam et eisdem fecit.
Dominica autem Trinitatis, que est octava Pentecostes proxima,
predicti potentes ciuitatis vna cum alijs triginta viris in
cimiterio sancti Nicholai ibidem nudipedes et laneis induti
fecerunt dicto Jacobo vnam sonam seu reconciliacionem
rogantes humiliter, quod propter Deum indulgeret ipsis,
quod ignoranter in eum commiserunt, promittentes omnia
sibi per ipsos infra ciuitatem eorum ablata restitui, et sic
predictus Jacobus liberatus est. Interea quinta die, postquam
predictus Jacobus fuit captiuatus, audientes quatuor
cog-nomine de Lepele, qui facinus illud perpetrarunt, ipsum
Jacobum innocentem pro illo facinore tormentatum
scrip-serunt scabinis predictis, recognoscentes se b oc fecisse et
quod milli alij hoc imputarent, sed scabini de huiusmodi

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 02:41:41 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/antiqtid/5/0348.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free