- Project Runeberg -  Antiqvarisk/Antikvarisk tidskrift för Sverige / Femte delen /
341

(1864-1924)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

47 TVÅ SVENSKA BIOGRAFIER FRÅN MEDELTIDEN- 341

esse episcopum Cantuariensem sanctum Thomam, ali]
vero ilium et ilium, et mulierem autem, que esset, penitus
ignorabant, quod audiens dictus Jacobus conuocatis illis
omnibus dixit: »ego noui episcopum ilium, nam seruiui sibi
alias octo annis continue et erat vir sancte vite nomine
Nicholaus episcopus Lyncopensis, mulier vero illa quam
vidistis est patrona in Watzsteno nomine sancta Birgitta.
Isti duo non solum hac vice apparuerant michi sed eciam
pluries et liberauerant me misericorditer de diuersis
tri-bulacionibus et mortis periculis.» Tunc illi benedicentes
deum in sanctis suis cum venissent ad locum optatum,
scilicet ciuitatem Borgen, in .honorem dictorum sanctorum
episcopi et sancte Birgitte obtulerunt per singula capita
quinque marcas cere in prompta pecunia dicentes dicto
Jacobo, quod quamtocius ad ilias partes veniret et
Ala-manniam reuersus fuisset, caperet illam pecuniam et empta
cera pru eadem faceret de ea fieri naues et suspendi tam
Watzstenis quam Lyncopie ob recordacionem liberacionis
liujusmodi miraculi per dictos episcopum et dominam
Birgit tam eis facti.

Punitur idem Jacobus incredulus visioni sibi per beatum

Nicholaum facte.

Item Anno Domini M°. CCC. XC. IX. dictus Jacobus
velificans de Dyaker in Skanere applicuit ad castrum
Wolgast ad aliquos dies ante festum Martini in Alamannia,
vbi cum essent et naucleri nauium ipsius noticiam
liab-entes instabant sibi, quod deberet ibi ducere uxorem, quo
respondente, quod ad hoc omnino indeliberatus esset,
quous-que expediuisset negocia sua in Swecia; cui scilicet Jacobo
venienti versus Stetyn quadam nocte apparuit sibi in
somp-nis dictus episcopus Nicholaus dicens: »tu non vis exire
patriam istam, antequam duo expellunt te ab ea.» Et statim
disparuit, Qui euigilans habuit verba ista cordi suo infixa

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 02:41:41 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/antiqtid/5/0353.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free