- Project Runeberg -  Antiqvarisk/Antikvarisk tidskrift för Sverige / Femte delen /
356

(1864-1924)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

bilico et stomacho coherentes brachijs se amplexantes, vnde
dicta mulier mortem euadens conualuit in breui
compleuitque uotum suum cum marito suo dicto Petro in profesto
concepcionis beate Marie Virginis laudans Deum in sancto
suo iuravitque tactis sanctis euangelijs, quod, nisi fuisset
adiutorio Dei et huius sancti suffulta, nunquam mortem
euasisset. Fuit enim hoc miraculum stupendum satis, quod
tam grossum et conuolutum fetum tam tenera mulier vita
comite fundere potuit.

Anno Domini M° CD. XII Ericus Petri de Anunstadha
parrochie Rakurø diocesis lyncopensis puer nouem annorum
cum cultello lesit se in pupilla oculi sui dextri, ita quod
eam fere in duas partes per medium diuiserat et cecus
illo oculo remansit succesiue oculo male sanato aqua et
humore continuo ex eo defluentibus. Cum nullam spem
humanitus haberet de recuperando visu, parentes eius circa
festum Michaelis eodem anno vouerunt, ut cum puero eodem
visitarent sepulchrum beati Nicholai. Quo facto statim
humor ille fluere cessauit et paulo ante natiuitatem
domini, cum id em puer de sero extra domum discurrisset, cum
gaudio rediens ait acl matrem: »Sit benedictus Deus et ille
beatus episcopus! Jam ego bene video cum altero oculo meo
sicut cum alio.» »Et quomodo», inquit mäter, »tibi accidit?»
Respondit: »cum oppilarem manu mea alterum oculum, cum
quo video, aperto oculo meo dextro, quo prius nichil potui
videre, vidi lunam in celo splendere.» Sequenti autem die,
vt hoc mäter et alij probarent, occultato oculo vidente
priore discrete palpare, ire ac tangere potuit quidquid vellet
et ab eo peteretur, et dare videt hodie oculo illo sicut altero
sine omni difformitate excepto paruo vestigio in pupilla
apparenti, quod vix deprehendi potuit. Complevitque dicta
mulier mäter pueri cum eodem uotum suum dominica
quarta post pascha anno Domini M° CD XIII tactis
euange-lijs iurans hec fore vera coram nobis Martino Cantore,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 02:41:41 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/antiqtid/5/0368.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free