- Project Runeberg -  Antiqvarisk/Antikvarisk tidskrift för Sverige / Femte delen /
371

(1864-1924)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

77 TVÅ SVENSKA BIOGRAFIER FRÅN MEDELTIDEN. 371

uerunt ergo tam ipsa quam ipsi flentes et iutimo corde
supplicantes dominum Nicholaum, quod si diete mulieri
dignaretur subuenire, ipsa sepulchrum eius peregre
visitaret oblacionem suam ibi oblatura et hoc anno
pre-dicto in maiori ebdomada die videlicet parasceues; et
ab illa hora sanata est et a predicto dolore penitus
li-berata, ita quod ilium nunquam postea sensit nec vllum
incommodum aliqualiter ab eo pertulit. Votum ergo
anno et die prius positis compleuit benedicens Deum in
sancto suo. Testes huius sunt fräter Torstanus
linco-pensis ordinis minorum, dominus Nicholaus Magni miles
et constat quasi toti prouincie Gestrinxhereth. Hec
mulier consueuit respondere consulentibus sibi, vt
in-cantacionibus vteretul* ad mitigandum dictum dolorem:
»In predicacionibus audiueram et in confessione
recepe-ram talibus non credere et minus experiri. Talia nolo,
sed expecto misericordiam Dei, donec sibi placuerit
michi misereri.)) Et ita in verbo fidei sue et sancti Dei
meritis sanata est.

Puer manu contractus sanatur subito.*

Anno Domini M° CD VIIJ0 in quadragesima Thomas
filius Magni Stenari de Hogha parrochie Gislastadha
dio-cesis lincopensis lesit se in manu dextra cum quodam
cultro, qui dolor tantum inualuit, quod nerui contrahebantur
et euanuerunt et manum nec claudere nec aperire potuit
sed nec dormire et minus aliquid cum ea operari
posset. Vrgente tamen patre puerum ad laborem cepit
con-tristari et dominum Nicholaum in sui auxilium inuocare
ac sibi uouere, vt sepulchrum eius Lincopie peregre
visitaret oblaturus in signum miraculi vnam oram
dena-riorum, si sanitatem manus corporisque requiem
aliqualiter reciperet. Voto uero emisso statim eadem nocte

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 02:41:41 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/antiqtid/5/0383.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free