Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
374
HENEIK SCHUCK.
80
uixit et baptizatus est et adhuc viuit, hoc est tempore
complecionis voti videlicet eodem anno die apostolorum
Petri et Pauli, prout tunc dictis obstetricibus
presenti-bus, scilicet Estride vxore Nicholai Siggonis et
Cri-stina relicta Edhari de Drettinge eiusdem parrochie,
cum matre sic periclitante attestantibus et constat toti
vicinie eius de hoc miraculo. Hec in presencia
domi-norum Anundi Marci et Erici Dunconis choralis sunt
deposita.
Mulier insensata ad sepulchrum beati Nicholai adducta
sanatur.
Anno domini M° CD VIJ Giridhis vxor Petri
Nicholai de Degheraø parrochie Wardzbergh quatuordecim
diebus continuis priuata fuit omnino sensibus
corpora-libus, in tantum quod neque loqui neque se de loco in
locum mouere racionabiliter sciret nec alicuius persone
noticiam haberet. Tandem ad hortacionem curati
ibidem, videlicet domini Petri idem Petrus maritus suus
et Daniel Johannis gener eius ciuis lyncopensis eandem
Giridhem ad sepulchrum domini Nicholai episcopi
adduxe-runt et ibidem vna secum orauerunt suum auxilium
implorantes oblacionem suam ibidem offerentes. Et statim
mira dei gracia affuit inuocantibus et ibidem ad
sensus pristinos est reuersa ipsaque eodem die plene
sa-nitati pristine restituta, ita quod postea sibi tale quid
nunquam accidit, et hoc die beati Petri apostoli ad
ca-thedram. Testes huius sunt dicti dominus Petrus de
Warzbergh et idem Petrus maritus eius, et est notum
toti parrochie predicte Warzbergh.
Sanatur puer epilepticus.
Anno Domini M° CD0 VIIJ0 feria quarta proxima ante
festum beati Bartholomei apostoli Ericus filius domini
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>