Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
95 TYÅ SVENSKA BIOGRAFIER FRÅN MEDELTIDEN. 389
domo eius esset parrochie Byornaseter diocesis Lincopie,
dixit matri infantis: »Voue te infantem peregrinando
ad sepulcrum domini Nicholai Lincopie portaturam et
ymaginem ceream ibidem in honorem illius gloriosi
domini oblaturam et infans pro certo conualescet.» Qua
consenciente et votum emittente infans in eodem
mo-mento conualuit, oculos aperuit et fleuit ac mammillas
matris, quas ipsa gaudens sibi prebebat, sugere cepit.
Katerina autem predicta cum predicto infante votum
huiusmodi anno immediate sequenti die beati Blasij
martiris deuote complens medio iuramento in presencia
-domini Anundi Marci vicarij ad sanctum Laurencium
Lincopie et Johannis Haquini choralis lincopensis hec
vera esse testabatur.
Sanatur manu contracta.
Item Ingridhis relicta Haquini de Edhe parrochie
Wardhanes diocesis lyncopensis anno Domini M° CD IX.
circa festum sancti Michaelis tanto dolore in manu sua
sinistra percussa est, vt ipsa manus omnino contracta
ab illo tempore vsque ad natiuitatem Domini remansit.
Uoto igitur facto domino Nicholao Lincopie, videlicet
vt sepulcrum eius peregre visitaret et vnam missam
in sui veneracionem dici faceret, statim infra eandem
septimanam plene sanitati restituta est et a dolore
pari-ter curata. Votum huiusmodi compleuit anno domini M°
CD X°. secunda die pasche in presencia dominorum
Johannis archidiaconi lincopensis et Anundi Marci
pre-dicti et alijs pluribus.
Sanatur peregrinus ad sanctum Olauum.
Anno Domini M° CD X° dominica proxima ante
festum Johannis Baptiste Simo de Gretabodhom par-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>