- Project Runeberg -  Nova analysis aquarum Medeviensium /
4

(1800) [MARC] [MARC] Author: Jöns Jacob Berzelius
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Nova analysis aquarum Medeviensium - Vetus sive insimus fons

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

ita cessaverunt, ut ne locum quidem ubi siti fuerint,
reperire potuerim. At curante Cel. HEDIN alii duo
nuper aperti sunt & ædiculis belle superstructis hoc
anno consummatis, tecti; ut pauperibus usui essent,
quibus antea circa horam tertiam matutinam surgendi,
necessitas erat, ne ex unica scaturigine petita aqua
opulentioribus ad horam sextam fontem adeuntibus deesset.

Vetus sive infimus fons.

Situs ejus est aliquanto depressior, ita tamen ut
defluxus sit facilis. Intra ædificium alto muro
circumdatur, qui ad æquabile frigus conservandum
plurimum confert. Profundus est V pedes. Cantharos
circiter LX per horam effundit, cœli temporisque
varietate parum affectus. Temperatura in superficie
+ 6,º5; ad fundum 6,º intra menses æstivos non
mutata. Sapor asper, multis nauseosus. Odor
concussione exprimitur hepaticus. In aperto vase
sensim oxidum ferri demittit, & odorem saporemque
asperum perdit. Tincturam Heliotropii rubefacit,
at non post coctionem ferrive demissionem. Calce
soluta turbatur, sed non post coctionem. Acidum
carbonicum in aqua ita prodi docent, si primo
calcis solutionem turbaverit, uberius autem adfusa
solverit quæ præcipitata erant; quod vero hic
non incidit, cum ferrum etjam præcipitetur, ex
quo præcipitarum flavescit; in aqua autem nihil
vel parum adsir liberi acidi carbonici. Cum acido
sulphurico
forti nulla effervescentia. Solutiones
Fernambuci aut Curcumæ non mutatæ. Cum ac. gallaceo
color violaceus; prussiate kali cæruleus purissimus;
ex quo post quietem XXIV horarum prussias ferri
depositus; utrumque in aqua cocta inefficax.
Acidum oxalicum paullulum permutavit, sed non in
cruda solum, verum etjam in cocta; quod sulphatem
calcis prodit. Carbonas kali nihil. Natrum purum
post horas

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 21 10:44:10 2019 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/berzaqua/0004.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free