- Project Runeberg -  Nova analysis aquarum Medeviensium /
5

(1800) [MARC] [MARC] Author: Jöns Jacob Berzelius
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Vetus sive insimus fons

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

XXIV luteolum præcipitatum effecit. Similiter
ammoniacum. Aliquantulum ac. azotici in aquæ
portionem instillabatur, quæ dein azotate
barytæ præcipitabatur: pauxillum illud, quod
post h. XXIV demissum erat, inde separabatur,
quo facto aqua azotate argenti præcipitabatur;
hoc præcipitatum suisse muriatem argenti exinde
colligimus, quod luci expositum nigrescebat;
quod in carbonatibus argenti non accidit.
Azotas hydrargyri frigide præparatus album
dedit & subtile præcipitatum, ad labra vitri
adhærens, & vix sensibile antequam aqua effusa,
vitrum aruisset. Azotas hydr. calide præparatus
& azotas plumbi præcipitata fecerunt e luteo
candicantia. Ad detegendum in aqua hydrogenium
sulphuratum multa sunt a chemicis proposita, at
pleraque non nisi in aquis saturatoribus efficacia.
Ejusmodi sunt: argentum metallicum; sed in fonte
suspensus nummus argenteus bene politus post IIX
dies æque splendebat; oxidum arsenici album; id
vero in hac aqua æqua1i tempore nihil passum est;
acidum azoticum conc. quod, hydrogenium oxidando
sulphur præcipitare docent; illud autem heic nihil
tale effecit. Nihilominus olfactus hydrogenii
sulphurati in hac aqua index certissimus est.
Azotas plumbi in forma sicca ad hydr. sulph. valde
sensibilis est; at solurus, propter suam ad aquam
attractionem, sulphure difficilius decomponitur.
Scribebam autem hac solutione in charta, quæ vasi, in quo
aqua fontana evaporaretur, superimponebatur: vas sensim
calefactum est, ut gas hydr. sulph. quantum fieri posset
siccum eliceretur: qua re etjam factum est, ut litteræ
seriptæ, pro varia gasis siccitate, quibusdam in locis
metallice splenderent & nigrescerent; aliis magis minusve
perspicuæ, aliis non observabiles essent.

Post hæc experimenta præcursoria, nostra in eo versat,
est opera, ut quæ in hac aqua soluta sint gasia

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Nov 12 12:11:32 2019 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/berzaqua/0005.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free