- Project Runeberg -  Nova analysis aquarum Medeviensium /
6

(1800) [MARC] [MARC] Author: Jöns Jacob Berzelius
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Vetus sive insimus fons

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

secernerentur. Quantum aquæ Cantharus unus capere
potest *) in vas retortum vitreum instillabatur
ejus magnitudinis, ut tertia pars vacua maneret:
orificium subere obturabatur, per quod aptatus
erat tubus vitreus; cui vesica arcte adligabatur.
Tubus ad apparatum pneumaticum ducebat. Aqua,
qua hunc apparatum impleveram, quartam horæ
partem cocta erat, & jam intra temperaturam
+ 85º & 100º, igne subtus facto, servabatur.
Supra enim in recipulo pneumatico olei stratum
fluitabat, ne, experimento peracto, gas ab aqua
refrigerata imbiberetur. Quamquam aqua, ut diximus,
antea diu fervisset, bullæ tamen aëris jam exinde
per oleum adscendentes animadvertebantur, ex
cucurbita non venientes. Gas, quod in apparatu
pneumatico, postquam aqua in cucurbita horæ tres
quartas partes fervisset, receptum erat, minoris
aliquanto voluminis fuit eo, quod supra aquam in
cucurbita fuerat, utroque in eadem temperatura
menso; ex quo sequitur, vapores aquosos non omnem
ex superiori cucurbitæ parte aërem expulisse;
quapropter hac methodo nihil certi de quantitate
naturave gasium in aqua fontana solutorum eruere
licet. Alia igitur utendum erat. Nec apparatum a
Cel. BERGMAN (Om Bitter-, Selzer-, Spa- och
Pyrmontervattens halt och tillredning, § 8. Fig. 1.)
comparare poteram. Hanc igitur, scopo, ut videtur,
optime inservientem experiundi rationem inveni.
Orificium lagenæ vitreæ, adcurate ejus capacitatem
emensus, subere optimo obturabam, per quod tubus
vitreus, ut in experimentis pneumaticis solet,
curvatus ingerebatur ita, ut altera ejus extremitas
ultra suber in lagena non exstaret. Et lagena &
huic ita adjunctus tubus aqua examinanda implebantur,
ne minima

*) Hoc loco & in sequentibus mensura coronata & accurate explorata
utebar.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri May 10 20:21:30 2019 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/berzaqua/0006.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free