- Project Runeberg -  Nova analysis aquarum Medeviensium /
7

(1800) [MARC] [MARC] Author: Jöns Jacob Berzelius
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Vetus sive insimus fons

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

quidem aëris atmosphærici bulla observabili
relicta. Lagena ad commissuram luto vesicaque
rite munita, in balneo arenæ ponebatur.
Apparatu pneumatico eodem ac supra utebar;
sed jam aqua plus horam ante initium
experimenti fervisset. (Vas, in quo fervebat,
ejus capacitatis erat, ut quod exhalaret
cruda aqua compensare opus non esset).
In ipso recipulo apparatus aqua, ut ante,
oleo operiebatur. Huic methodo aliquis
objicere forsitan posset, aquam fontanam
in lagena calore valde dilatari ante quam
gasia exinde abeant; ita partem expelli &
amitti. Sed ubi hæc pars aquæ venerit in
aquam bullientem apparatus pneumatici sub
recipulum, gasia, quibus prægnans est, mox
hujus calore in formam nativam restituta,
effugere nequeunt. Postquam horæ dimidium
aqua in lagena fervisset, summovebatur
sensim ignis ad cautam refrigerationem.
In temperatura +17º volumen gasium dimensum
fuit 6,5 pollicum cubicorum decimalium pro
quoque cantharo. Cel. BERGMAN 14 p. cub. ex.
Cantharo accepit. Hæc discrepantia experimentum
pluries iterare jussit; idem autem semper fuit
eventus, si aberrationem 1/2 vel 3/4 p. c.
exceperis, tribuendam temperaturæ, quam omnino
æqualem obtinere non poteram. Iuncturam autem
nec rimis latentibus fefellisse, tum illius
post singula experimenta sollicita exploratio
demonstravit, cum regressus aquæ ex apparatu
pneumatico in lagenam frigescentem.

Ad vulgare præscriptum solutio calcis in gase
his experimentis collecto collocabatur. Post
XXXVI horas ex 6,5 p. c. dimidius tantum restabat,
quam aëra esse atmosphæricum gas azoticum oxigenatum
indicavit. Quorsum igitur gas hydrogenium sulphuratum,
quod aquæ inesse certo sciebam? Id quo intëlligerem,
lagenam, hoc gase, præparato ex sulphureto ferri ac
acido sulphurico diluto, impletam supra calcem aqua
solutam collocavi. Post XIV

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 21 10:44:10 2019 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/berzaqua/0007.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free