- Project Runeberg -  De electricitatis galvanicæ apparatu cel. Volta excitæ in corpora organica effectu /
11

(1802) [MARC] Author: Jöns Jacob Berzelius
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - De electricitatis galvanicæ apparatu cel. Volta excitæ in corpora organica effectu

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

paralysi oppressa fuerat, duoque digiti omni sensu destituti, cum colore livido. Praecedente anno paralysin eleclricitatis ope sustuleram; quae contra torporem digitorum nihil efficere videbatur. Jam si quid Galvanismus efficeret experturus, acum sub epidermide in extremitate digiti inserui, quem plerumque hydrogenico polo instrumenti, volam vero ejusdem manus humectatam alteri polo applicui. Primum decem paribus, deinde quatuor quotidie additis utebar. Tertio die ictus in altero digito sentiri coeperunt; et cum decimo octavo die discederet, restituta erat prioris digiti sensibilitas, alterius autem ita, ut quae durius premeret, perciperet: color et jam naturalis sensim redibat. In hoc uno casu Galvanismum utilem et salutarem comperi. Hinc, si quid per analogiam concludere liceat, vires ga1vanicae inprimis magni momenti erunt, ubi sentiendi facultas imminuta est vel deficit; ut in amaurosi ex locali nervorum debilitate profecta; in surditate ex eadem causa; et in ea paralysi, quae cum privatione sensus conjuncta est. Galvanismus tamen non temere est aspernandus in aliis aegritudinibus; longinquior enim usus multa fortasse potest efficere.

Effectus Galvanismi in Herbas parum adhuc perquisiti sunt. Treviranus simplici pare usus in semina aqua superfusa experimenta instituit, [1] ex quibus sequi videtur, Galvanismum vegetationi obsistere. Creve docuit, herbas maxime sensibiles, ut Mimosam pudicam, simplici pare galvanico non affici. [2] Duas herbas (Ranunculi acris) aetate gemmarumque maturitate



[1] Gilb. Ann. T. VI. p. 201.
[2] Duncan’s Ann. of Med, T. VI. p. 273.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:52:19 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/berzgalv/0012.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free