- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift för bok- och biblioteksväsen / Årgång X. 1923 /
plansch vid 32 1

(1914-1935)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

SIXTUS episcopus seruis seruorum dei uniuersis Christi fidelibus
praesentes litteras inspecturis Salutem et apostolicam benedictionem.
Si populus israheliticus sub vmbra legis frequenter ac-
cedens ad locum quem dominus elegit vota sua et do-
naria plurima ibidem offerebat, tanto feruencius populus christi-
anus cui apparuit benignitas et humanitas saluatoris
nostri dei tenetur ecclesias, in quibus Christus ad nostrorum abo-
lendam hominum corruptelam ymmolatur, congruis ho-
noribus frequentare et pro ipsarum reparatione et conser-
uatione offerre munera cum omni puritate, quanto cer-
tiora sunt experimenta rerum quam enigmata figurarum. Unde nos
more pastoris uigilis oues nostre cure commissas ad pieta-
tis opera libenter inducere satagimus easque indulgen-
ciis et remissionibus inuitamus, vt operum et indulgenti-
arum huiusmodi participes effecti diuina gratia eis assi-
stente propicia celestis patrie possessroes (= possessores) efficiantur. Cum
itaque sicuti carissimi in Christo filii nostri frederici romanorum im-
peratoris semper augusti ac venerabilis fratris nostri
adolphi arciepiscopi moguntinensis electoris imperij ac dile-
ctorum filiorum nobilis viri wilhelmi ducis saxonie lant-
grauij thuringie et marhionis misnensis, ac decanorum ca-
nonicorum et capitulorum beatae marie et sancti Seueri opidi
erffordensis moguntinensis diocesis collegiatarum ecclesiarum, procon-
solumque et consulum eiusdem opidi atque aliorum fidedignorum
plurimorum attestationibus et scriptis, non sine cordis ama-
ritudine et magna compassione accepimus, hoc praesenti anno
in predicto opido, quod inter cetera dictarum partium opi-
da vnum de excellentioribus ac magis populosis reputatur,
et in quo studium viget generale, per quosdam iniquita-
tis filios ab inimicis ipsius opidi precio ad hoc conductos
ignis artificialis in pluribus domibus atque locis submissus
flammis suis horribilibus hincinde dispersis fere terciam

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 21 10:50:18 2019 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/bokobibl/1923/0043.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free