- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift för bok- och biblioteksväsen / Årg. XXII. 1935 /
114

(1914-1935)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

114

PAUL LEHMANN

Nota testamentum Johannis pape XXIII.

Balthasar in primis vocitabar et inde Johannes

depositus rursum Balthasar ipse vocor.
Dives eram unquam quo nullus maior in urbe;

en michi divicias abstulit hora brevis.
Dum kathedram Petri lustro paucisque diebus

possedi multa protribuere michi,
pestis avaricie cecum reddit et avarum

plus iusto siciens munera sacra dedi,
Heu michi quod duxi sponsam Christi sine ruga

scandala magna nimis surdida vita dedit
Propter que scelera celsa synodus sacra Petri

me velud indignum depulit de solio,
Pontifices igitur moniti sunt temporis huius

exemplo meo caveant, precio sacra ne dent.
Anno Domini M°CCCXC fuit verus iubileus in Roma.
M°CCCXCII fuit iubileus in Monchen.
M°CCCXCIIII fuit in Praga.

M°CCCXCV in Misna et sequenti anno fuit pestilencia magna.
M°CCCCI Marchiones Misnenses fuerunt ante Pragam, destruxerunt
örtum ferarum.

M°CCCCVI fuit eclipsis solis in die Viti hora undecima et statim facta
fuit pestilencia universalis.

M°CCCCVII obiit Wilhelmus Marchio Misnensis in die Appolonie, que
fuit dies cinerum, in ecclesia Misnensi, qui in eadem ecclesia canonicum et
vicarios plures instauravit et alia multa bona peregit. (Fol. 156r:)

M°CCCCX in die divisionis apostolorum fuit inundacio maxima aquarum
et perierunt segetes et Pruteni in bello prostrati fuerunt.

M°CCCCXVIII dominica post Bartholomei Johannes de Polenczk, advo-
catus Lusacie, opidum Lomaczsch exaccionavit ad sol. gr. magnam predam
de diversis villis districtus Misnensis abduxit et has villas ignis incendio de-
vastavit: Pulczan Dersericz Stregeuncz Jessen Lutczan Aldelomatzsch cum
pluribus aliis. Albeam cum suis sociis propter siccitatem pertranssivit, cum
talia inaudita fuerant et hominum memores non constabant. Anno quo supra
Fredericus senior Marchio Misnensis contra predictum Johannem de Polenczk
et suos adiutores potenciam suam ostendendo invasit, opidum Pulsenicz con-
cremavit. In marchionatu Lusacie prope Luchow et in districtu Semftenberg C.
et XXIII villas per incendia devastavit et ad duo milia solidorum exaccionavit.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 18:59:19 2016 (aronsson) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/bokobibl/1935/0124.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free