- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift för bok- och biblioteksväsen / Årg. XXIII. 1936 /
58

(1914-1935)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

58

PAUL LEHMANN

in eo de novis legendis contenta per XXX annos vei citra in cedulis a
longinquis partibus comportavi, gloriose virgini, ecclesie mee prefate, matri
obtuli et presencialiter offero in honorem ecclesie et plebano in utilitatem
et profectum, ita quod quilibet meus successor plebanus legittimus ecclesie
ipsum tenere et habere debet in suo oratorio et in ipso legere horas suas
canonicas, quando placet, sub anathemate astringens eosdem meos
succes-sores vei quoscunque alios, ne ipsum librum, taliter per me oblatum,
alie-nare presumant vei audeant quovismodo. Insuper ordinavi unam literam,
quam tenet magister zeche reconditam cum ceteris literis. Datum et actum
dominica Quasimodogeniti in anno LXXXII0. Et hoc sit in nomine Domini.
Amen.’

Hierzu möge gleich genommen werden, was fol. 10v— llv steht:

’Hec sunt spiritalia instituta et articuli, in quibus socii et capellani
tenentur obedire suo plebano et sue ecclesie in Perichtolsdorf et sic.

Primo tenentur visitare omnes missas, matutinas et vesperas et vigilias
mortuorum, que cum nota in choro cantantur, quia multe sunt vigilie que
cantantur in choro; de quibus socii vei capellani non habent solarium, tarnen
debent esse interesse tenentur propter honorem cleri, quia secundus socius
ab inicio ecclesie non est constitutus.

Secundo si voluerint ambulare per campum Wiennam, Medlicum sive
ad alia diversa loca, illud tenetur fieri cum licencia et scitu plebani vei
cum favore illius, qui regit vices plebani.

Tercio dominicis et festivis diebus in prima et secunda vespera et de
mane in missa tenentur esse superpeliciati.

Quarto non tenentur visitare tabernas et nulla luda ibidem cum
tesse-ribus exercere et, si contingeret eos intrare tabernas de necessitate cum
bono amico, vei quod non possunt debibere duas vei quatuor denariatas
vini, adhuc solvant et hoc tenetur fieri sine ludo laycali.

Quinto quod capellani cottidie obligati legere missas, seil, primam et
secundam, unusquisque tempore suo et socii obligati sunt legere sub publica
et alias, ubi necesse fuerit.

Sexto quod capellani semper tenentur ministrare in diebus festivis ad
publicam cum subtilibus et quandocumque vocentur ex parte plebani. Et
etiam obligati sunt circuire in secunda feria in remedium omnium animarum
et obedire fideliter plebano in omnibus honestis et spiritualibus, ut dignum
et iustum est, ut pariter salvemini. Amen.

Item ab antiquo plebanus habet assumere et mutare ad placitum
cam-panatorem, qui semper tenetur mensam disponere ipsius plebani, panes de-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Wed Nov 10 15:02:57 2021 (aronsson) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/bokobibl/1936/0110.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free