- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift för bok- och biblioteksväsen / Årg. XXIII. 1936 /
59

(1914-1935)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

SKANDINAVISCHE REISEFRÜCHTE

59

corticare et apponere et cibos sibi propria in persona portare et ad mensam
servire et post cum familia comedere de mane et sero.

Item tenetur decimam personalem fideliter colligere et in omnibus
ple-bano obedire et servire sicut famulus eius et ecclesie.

Item plebanus eciam habet libere magistrumscole assumere et, quando non
placet, potest ipsum ad votum mutare. Talis eciam habet mensam cum plebano.

Item de circuitu feria secunda semper habet .II. d., facit III. s. XIIII. d.
ab eodem. In festis nativitatis Christi circumcisionis, ephphanie, pasche,
ascensionis, penthecostes, dedicacionis, assumpcionis Marie et Omnium
sanctorum dantur sibi de offertorio XXIIII d. per plebanum ex antiquo. In
festis purificacionis Marie, annunciacionis, nativitatis et concepcionis habet
XII d. de offertorio. In festis Pauli conversionis, Mathye, Phylippi et
Jacobi, Petri et Pauli, Jacobi, Mathei, Symonis et Jude, Andree, Thomé et
Johannis apostoli et ewangeliste habet VIII d., facit LXXX d.

Item plebanus potest libere sua vina vendere aut propinare ad
volun-tatem sine stewra et impedimento civium. Et in dote nullus famulus iudicis
debet excedentem aliquem capere aut extrahere aut quicquam ibi ordinäre.

Plebanus eciam aut suus officialis habent auctoritatem ab antiquo omnes
excessus in causis honestis factos in domibus in Perichtoldsdorff, que sunt
de fundo ecclesie, per se punire, qui non tangunt sangwinem. Et iudex in
Medling aut suus commissarius in Perichtoldsdorff de hiis in nullo habent
se intromittere, sicut nec in Prünn aut in Enczesdorff potest in fundis
pluri-morum et precipue dominorum comitum Cylie ad Liechtenstain castrum
pertinencium et in fundis monasterii sancte Crucis ibidem.

Item zecha beate Marie virginis ante multos annos per plebanum et
pociores cives in Perichtoldsdorff incepta esse dinoscitur, in qua plebanus
ibidem primus de fratribus dicitur et est. Ita et sine ipsius aut eius
provi-soris consensu pro tempore prefate zeche fratres nichil debent assumere
neque vendere, per quod zecha possit gravari, et si secus factum fuerit,
reputari debet nullum et inane et, quando tocius revocari in melius, sicut
sepe factum est, ut multis constat. Item ab inicio ereccionis prefate zeche
semper ipsa libere vina sua invasavit, vendidit aut ad ducillum propinavit
sine stewra et impedimento incolarum et civium fori antedicti.’

Als Pfarrer von Perchtoldsdorf, seit 1442, bekam Thomas
Ebendor-fer von Haselbach den prachtvollen Codex in die Hände und schrieb in
ihn mit seinen uns auch sonst bekannten1 Schriftzügen, fol. 12r:

1 ArndT-TANGL, Schrifttafeln zur Erlernung der lateinischen Palaeographie, Ausg. 4
Taf. 29.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Wed Nov 10 15:02:57 2021 (aronsson) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/bokobibl/1936/0111.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free