- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift för bok- och biblioteksväsen / Årg. XXIII. 1936 /
60

(1914-1935)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

60

PAUL LEHMANN

’Nota, que secuntur ego Thomas de Haselpach, arcium et sacre pagine
professor, plebanus in Bertoldsdorff, ad futuram rei memoriam scripsi 1445,
tempore, quo certi mecum contenderunt pro arca wlgariter prantstat ibidem.

Item primo duo socii dominorum in Bert, tenentur regulariter omni
feria sexta dicere missam in capella s. Anthonii in dote, nisi eo die magna
intervenerat solemnitas, et sallarium suum recipiunt a magistro zeche ex
fundacione Rokkendorffer, quondam plebani ibidem.

Item prefati cooperatores in divinis nichil debent extorquere pro
arnmi-nistracione sacramentorum in parrochia supradicta et in recompensam
tene-tur plebanus cuilibet eorum dare duo lb. den. in festo s. Martini; verum si
quid istis sponte offertur, possunt cum graciarum accione recipere.

Item de vinea vocata Vyenner plebanus tenetur duobus premissariis
medium lb. den. dare, prout in quadam copia litere quondam domine
Johanne ducisse reperi, et quomodo pro secunda missa expedienda donata
fuisset.

Item de prato trium dietarum in Mynckendorff per me empto 60 den.

Anno Domini 1446 in profesto s. Lucie virginis mane circa horam
no-nam diei Ungari, precipue Emericus, comes de Harrenstayn, Thomas Zeczii
alias de Lyndbach, Emericus de Moroth, Rynoldus de Rosgan et Johannes
frater eiusdem, duce Johanne de Hunyad, gubernatore Ungarie, assumptis
Turcis, Walachis et aliis stratarum predonibus, Entzesdorff, Newdorff,
Grundramsdorff, Prün et Bertoldsdorff, dempta Hochstrazz, quasi funditus
exusserunt, demptis certis tectis latericeis. Ibidem exustum est horreum
plebani, quod ipse qui hec scripsit magnis sumptibus de novo construxit et
lateribus planis texit cum multo feno et omnibus in eo repertis tempore
regiminis eiusdem anno etc. XII. ut supra.

Item protunc exustus est totus circulus fori prenominati quasi funditus
et omnia tecta de tegulis in dote quasi per girum eiusdem et omnes ville
sub monte Wyenn usque ad Haynburgam et fluvium Lytam et per montana
silve Wyennensis, ubi attingere potuerunt.’

Von denselben Ereignissen hatte Ebendorfer in seinem Chronicon
Au-striacum1 berichtet: ’Ab hac die et deinceps multis iacturis vix in longum
recuperabilibus est subacta: quam exusserunt Ungari, praedati sunt Moravi,
vastarunt Poloni latronum socii et (quod flebilius) faedaverunt, discerpserunt,
oppresserunt miseram Austriam proprii eius incolae et alumni. Ungari
si-quidem duce Hunyad, cooperante Rinoldo de Rosgan, occasione retentorum
castrorum regis Ladislai et coronae, anno 1446 circa medium Decembris

1 Hier. Pez, Scriptores rerum Austriacarum, Tom. II (Wien 1743), Sp. 858.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Wed Nov 10 15:02:57 2021 (aronsson) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/bokobibl/1936/0112.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free