- Project Runeberg -  Danmark-Norges Traktater 1523-1750 med dertil hørende Aktstykker / Andet Bind. 1561-1588 /
102

(1907-1933) [MARC] With: Laurs Laursen
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Danmark-Norges Traktater 1561—88 (Traités du Danemark et de la Norvège 1561—88) - Sider ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

102 1563. 5. Okt. Nr. 6.
I
!
foedera more majorum per utriusque regis deputatos consilia
rios dirimatur, ac in genere foedera omnia, variis quidem mo
dis labefactata. renoventur et bona fide in posterum serventur.
7. Quod si vero transactiones istarum conditionum durio
res, quam ut eis Svecus satisfacere queat, videbuntur, quæri
poterunt et investigari utrinque rationes, quibus alter alterius
sententiam de conditionibus transactionis futuræ exquirere ac
deinde in medium producere ac declarare queat. Quod ut ex
æquo et justo utrinque illarum regiæ maiestati par sit ad eam
rem potestas, sponte sese ambæ maiestates regiæ submiserunt,
tum et illud pollicitæ sunt mutuo, quod regia Poloniæ maiestas,
dominus noster clementissimus, in id totis viribus atque cona
tibus incumbere durante hoc Svedico bello debebit, ut in
Prussia, Livonia, Pomerania, Megapoli, quemadmodum id hac
tenus ab eius regia maiestate factum est, diligenter Svedo pas
sus et transportandi commeatus facultas intercludatur, regiaque
Daniæ maiestas, dominus noster clementissimus, vicissini id se
in regnis Daniæ Norvegiæque tum et in ducatibus Slesvici et
Holsatiæ ac in aliis civitatibus vicinis, præsertim Lubecensi et
Hamburgensi, facturam promisit.
8. Quod si vero quis regum aut principum sive statuum
aut civitatum regi Svetiæ sese durante hoc bello Svedico ad
jungere et illi adhærere atque contra hane mutuam belli socie
tatem aliquid machinari aut moliri voluerit, eiusmodi istorum
conatibus communibus consiliis, ingenio, viribus ac unanimi
ope et consensu obviam omnino ire utraque illarum maiestas
se submisit et est pollicita, quibus quoque liberum erit, in hane
societatem bellicam quosvis principes, status, civitates pro pe
culiari tamen contra Suedum auxilio recipere, cuius rei gratia
statim a serenissima regia Danorum et Norvegorum maiestate
occasio cum civitale Lubecensi intermissa non est, ob cuius
societatem et adhærentiam, si fortasse in tractationem transac
tionis esset descendendum, spondent hie quoque utræque illa
rum maiestates se sine civitate Lubecensi nihil transigere et
neque tractare velle cum rege Svedorum.
9. Est etiam hie nomine serenissimæ regiæ Daniæ maie
statis expresse facta plenaria declaratio, non debere hane belli
societatem initam intelligi contra imperatoriam regiamque Ro
manorum maiestates ac sacrum Imperium Germanicæ nationis,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 19:16:18 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/danotrak/2/0114.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free