- Project Runeberg -  Danmark-Norges Traktater 1523-1750 med dertil hørende Aktstykker / Andet Bind. 1561-1588 /
103

(1907-1933) [MARC] With: Laurs Laursen
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Danmark-Norges Traktater 1561—88 (Traités du Danemark et de la Norvège 1561—88) - Sider ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Nr. 6. 1563. 5. Okt. 103
ita similiter neque contra serenissimas regias Hispaniarum,
Galliarum, Angliæ, Scotiæque maiestates, tum et neque contra
Moschorum ducem, cum quo eius regiæ Daniæ maiestati pax
intercedit, cum nullius injuria atque periculo conjuncta. De hoc
quoque inter illarum maiestates serenissimas omnino convenit,
societatem hane belli non ad tempus sed in eventum aut vic
toriæ aut transactionis esse institutam, ita videlicet ut hæc belli
societas nulla ratione dissolvatur, [prius] quam bellum hoc Sve
dicum ad optatum finem fuerit perductum, et quam utrarunque
regiarum maiestatum mutua voluntas et consensus ad eam rem
intervenerit.
10. Convenerunt item illarum maiestates regiæ unanimiter
et libenter, civitatem et arcem Pernoviam ac Padim monaste
rium, ubi ea Dei benignitate e potestate inimicorum per regiam
Poloniæ maiestatem recuperatæ et emancipatæ fuerint, pro re
compensatione dimidii bellicorum sumptuum et antiqui juris,
quod regia Daniæ maiestas sibi regnoque suo in ducatu Esto
niæ competere asserit, sine ulla difficultate et contradictione
cum districtu utriusque earumque omni apparatu bellico et
munitione, cum commeatu ac omnibus juribus et pertinentiis
suis in manus et potestatem serenissimæ regiæ Daniæ maiesta
tis aut eius maiestatis mandatarii iure dominii seu proprietatis
cum cessione omnis juris tam serenissimæ regiæ Poloniæ maie
statis quam illustrissimi domini Curlandiæ ducis, quod quidem
in istis locis habent vel potita victoria habere poterint, omnino
tradi debere, citra tamen quorumcunque hominum præiudicium
et iniuriam. Quod quidem serenissima regia Poloniæ maiestas,
dominus noster clementissimus, [se] * post recuperationem bona
fide facturam et præstituram esse recepit et promisit.
11. Quicquid autem serenissima regia Poloniæ maiestas
præter Pernoviam et Padim in ducatu Estoniæ hoc bello con
sequuta fuerit, illud totum cum omni jure ad serenissimam
regiam Poloniæ maiestatem pertinebit, poteritque eius regia
Poloniæ maiestas pro arbitrio suo et voluntate de eo disponere.
Quidcunque vero serenissima regia Daniæ maiestas hoc bello
in toto regno Svetiæ consequuta fuerit, illud maiestati suæ et
regno Daniæ cedet cum pleno jure.
1 Saaledes D; 0 udelader: se.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 19:16:18 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/danotrak/2/0115.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free