- Project Runeberg -  Danmark-Norges Traktater 1523-1750 med dertil hørende Aktstykker / Andet Bind. 1561-1588 /
104

(1907-1933) [MARC] With: Laurs Laursen
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Danmark-Norges Traktater 1561—88 (Traités du Danemark et de la Norvège 1561—88) - Sider ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

104 Nr. 6.
1563. 5. Okt.
12. Cum vero in ducatum Estoniæ regia Daniæ maiestas
sibi jus quoddam antiquum competere asserit, quod regiæ
maiestati regnoque Daniæ eiusdem commissarii integrum atque
illæsum reservarunt,; et in quo hac cessione Pernoviæ ac Padis
regiæ eius maiestati satisfactum nondum arbitrati sunt, deque
arcis ac districtus Soneburgensis, tum et de episcopatuum Re
valiensis et Curoniensis, in quibus quoque serenissima regia
Poloniæ maiestas jus sibi integrum esse asserit, cumque in his
de juris prærogativa seu pocioritate utrinque difficultas oriretur
deque eo controverteretur, neque nos superius nominati com
missarii hac de re ulteriora mandata haberemus, ut quid defi
nitive aut absolute in huiusmodi negotiis inter tantos reges
tamque insignes principes decidere, decernere aut statuere pos
semus, in hoc ad extremum et finaliter mutuo consensu et vo
luntate convenimus, quod nos præfati commissarii utrique pro
suis regibus bona fide spondemus, quod tam serenissima regia
Poloniæ quam regia Daniæ maiestates tenebuntur et debebunt
inter se de præfatis juribus tam in ducatum Estoniæ et utrun
que episcopatum, Revaliæ scilicet et Curoniæ, quam in arcem
et districtum Soneburgensem, deque illo toto negotio amicabi
liter componere, aut, ita si utrisque illarum maiestatibus visum
fuerit, utraque suæ causæ et jurium, de quibus conventum hie
non est, decisionem, cognitionem et determinationem juditio
arbitrioque communium amicorum regum seu principum — de
quibus inter utrasque illarum maiestates unanimiter convenerit
— subjicere ac quicquid super his omnibus causis, actionibus
et controversiis præfati domini arbitri juste et legitime decide
rint et constituerint, maiestates illarum utrinque firmiter et in
violabiliter observare et manutenere debebunt et tenebuntur.
In quo tamen de eo expresse est conventum, ut serenissima
regia Daniæ maiestas ratione juris sui quæsiti tam diu in qui
eta et pacifica possessione, vel quasi, arcis et totius districtus
Sonenburgensis sine impedimento serenissimæ regiæ Poloniæ
maiestatis maneat, donec aut per mutuam et spontaneam trans
actionem, aut per communes arbitros de ea re fuerit constitu
tum et pronunciatum.
13. Conventum est etiam inter illarum maiestates, quod
cum regia Poloniæ maiestas serenissimæ regiæ Daniæ maiesta
tis consangiiineos et confæderatos omnes pro amicis habet et

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 19:16:18 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/danotrak/2/0116.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free