- Project Runeberg -  Danmark-Norges Traktater 1523-1750 med dertil hørende Aktstykker / Andet Bind. 1561-1588 /
643

(1907-1933) [MARC] With: Laurs Laursen
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Danmark-Norges Traktater 1561—88 (Traités du Danemark et de la Norvège 1561—88) - Sider ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Nr. 31. 1583. 22. Juni. 643
i. Quod cum in eodem tractatu pactum et conventum sit
ut mercatores nostri in recognitionem prædictæ concessionis
centum nobiles rosatos pendente conventionis antedictæ termino
quotannis dicto charissimo fratri nostro dependant eosque primo
vere proxime sequente 1584 prima vice atque sic deinceps sin
guhs anms cum primis Anglicis navibus in Oresundum appel
lentibus, quia valor monetæ nobilium rosatorum pro ratione
temporum et locorum interdum minui, interdum augeri solet ac
etiam evenit, ut ipsarum specierum ejus numismatis ante mul
tos annos cusi difficilis sit persolutio, et quia dies certus solu
tionis m dicto tractatu perscriptus non est, hoc præsenti scripto
declaratum et expressum esse volumus, ut suprascripta annua
solutio nobilium rosatorum aut in ipsa monetæ aurea aut in
boms taleris juxta verum valorem pro arbitrio societatis præ
dictorum mercatorum Anglicorum annuatim primo vere ante
vicesimum quartum diem Junii persolvatur. Et quia multis de
causis evenire potest, ut mercatores prædictæ societatis Anglicæ
versus Moscoviam non navigent singulis annis, ista autem so
lutio ejus tantum navigationis causa præstari debeat, volumus
ut mercatores societatis suprascriptæ ad hujus pecuniæ solutio
nem minime compellantur, nisi pro illis tantum annis, quibus
eos ad portum Sancti Nicolai in Moscovia navigare contigerit.
2, Cum autem in dicto tractatu cautum sit, quod si quando
fieret, ut cum Mosco hostiles inimicitiæ serenitati ipsius inter
cederent vel etiam ad apertum cum eodem bellum devenien
dum esset, turn prætextu vel sub specie hujus navigationis seu
uegotiatioms non erit licitum mercatoribus ullas res ad belli
cum apparatum servientes ad Moscum deportare; qui contra
fecennt, ipsorum et naves et reliqua bona omnia ut caduca et
quæ in commissum ipso facto inciderint confiscabuntur. Quia
mcertum esse potest mercatoribus societatis Anglicæ, quando
hostiles inimicitiæ aut apertum bellum serenissimo regi Daniæ
cum Mosco dicetur intercedere, nec æquum est, ut alii præter
quam n, qui contra conventionem prædictam quid vexerint, pu
niantur, nec etiam ut omnia illorum bona, qui vetitum quid
vexerint, confiscentur, volumus, ut ea bona illius mercatoris,
navarchi aut nautæ, qui vetitum quid vexit, publicentur et
non alia, nisi quæ in ea navi et in ea navigatione onerata sunt,
neve prætextu belli aut inimicitiarum hujusmodi quid confisce

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 19:16:18 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/danotrak/2/0655.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free