- Project Runeberg -  Danmark-Norges Traktater 1523-1750 med dertil hørende Aktstykker / Femte Bind. 1651-1664 /
474

(1907-1933) [MARC] With: Laurs Laursen
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Danmark-Norges Traktater 1651—64 (Traités du Danemark et de la Norvège 1651—64) - Sider ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

474 1663. 6./16. Febr Nr. 27
que placitum fuerit eas sponte nemineque cogente memorato
præfecto tradere iterque suum prosequi, quibus ita peractis nulla
ratione ulterius detineri aut ab instituto itinere a qnoquam re
trahi aut revocari poterit.
25. Sub hoc vero mercium vetitarum numero intelligantur
solummodo comprehensa esse arma, sive illa ignifera fuerint
sive alius generis, cum suis appertinentiis, utpote tormenta bel
lica, mortaria bellica 1, sclopi inductiles (vulgo pe
tardæ), glandes igniariæ, ignes missiles, coronæ picatæ, arma
menta lignea, furcæ, bandolieres, pulvis tormentarius, funiculi
igniarii, nitrum, globuli, sarissæ, gladii, cassides, galeæ, thoråces
loricati, bipennes, hastæ, spicula, missilia, equi, ephippia, sclo
pethecæ, balthei et demum quæcumque alia usui bellico inser
vientia.
26. Neutiquam autern sub 2 vetitarum mercium numero
intelligi vel comprehendi debent frumenta, cujuscumque generis
vel speciei sint, multo minus legumina, oleum, vinum, sal et
uno verbo omne id, quod ad alimentum et vitæ sustentationem
pertinet, quorum omnium venditio, transvectio et transportatio
semper erit licita æque ac aliarum mercium, irno in ea ipsa
loca, quæ ab alterutrius inimico possidentur, modo non sint eo
tempore obsidione circumcincta vel aditu præclusa.
27. Conventum præterea et concordatum est, quod quæ
cumque a subditis regis christianissimi navibus ad hostes sere
nissimi regis Daniæ pertinentibus imposita reperientur, etiarasi
merces contrebandæ, uti vocant, non fuerint, fisco addicentur cum
omnibus rebus, quibus onustæ fuerint, quocumque demum no
mine illæ venient nulla excepta. Vicissim idern dictum esto de
rebus, quæ a subditis serenissimi regis Daniæ navibus ad hostes
regis christianissimi pertinentibus impositæ reperientur. Liberæ
vero et immunes erunt omnes illæ merces, quæ in navibus ad
subditos regis christianissimi pertinentibus invenientur, etiamsi
onus illarum navium sive integrum sive pars tantum ad hostes
serenissimi regis Daniæ pertinuerit. Similiter liberæ et immunes
erunt omnes illæ merces, quæ in navibus ad subditos serenissimi
1 1 Overspringes i O. 3 R overspringer: sub

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 19:16:59 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/danotrak/5/0486.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free