- Project Runeberg -  Danmark-Norges Traktater 1523-1750 med dertil hørende Aktstykker / Femte Bind. 1651-1664 /
518

(1907-1933) [MARC] With: Laurs Laursen
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Danmark-Norges Traktater 1651—64 (Traités du Danemark et de la Norvège 1651—64) - Sider ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

518 1663, 24. Juli 3. Åug. Nr. 29.
mentio sit, intelligendi sint, conventum et concordatum est, quod
ille tantum pro aggressore habendus erit, qui alium annala
manu vel bello posthac invadet seu aggredietur. Si vero quis
piam aliter quam armis pacem Westphalicam laedat eidemque
contraveniat, tune ille, qui tale quid commiserit, ut ab ejusmodi
contraventionibus desistat, amice monebitur; sin autem aggres
sor faetas admonitiones contempserit et tanta cum violentia
egerit, ut non nisi armis sisti posset, communicato consilio et
conjunctis viribus reprimendus erit, ut hae ratione læsæ parti
securitas sua et satisfactio præstetur.
12. De contraventionibus in traetatus Westphalicos porro
conventum est, ut serenissimus rex Daniæ non nisi ad eas re
primendas operam suam conferre teneatur, qua in posterum ab
extraditione ratihabitionum huj us foederis contingent, nullo vero
modo obligetur præteritas anteaque faetas ulcisci, sed ab iisdem
prorsus liber et immunis habeatur et existat.
13. Quod si etiam altememoratus serenissimus rex Daniæ
a potestate, rege vel regno, principe, republica seu statu aliquo
vel pluribus principibus et statibus simul, quicumque illi extite
rint tam intra quam extra Imperium, cujuscumque conditionis,
dignitatis aut gradus illi fuerint, nemine excepto, quoeumque
tempore aut occasione invadatur vel in regnis, dominiis, juribus
et prærogativis suis hostiliter turbetur, sive illud fiat antequam
supramemorati Franciæ, Daniæ et Sveciæ reges ob causas sæ
pius jam dietas bellum in Germania gerere cogantur, sive ipso
durante bello seu dénique post bellum finitum pacemque reduc
tam illud accidat, promittit rex christianissimus se quam pri
mum de ejusmodi invasione aut bostili turbatione reseiverit
serenissimo regi Daniæ non solum cum tali copiarum numero,
ad quem pro sua parte, si bellum contra prædictos traetatuum
Westphalicorum violatores geri oporteat, se obstrinxerit, absque
ulla mora vel dilatione ad omnem vim et injuriam a prædicto
rege suisque dominiis mature avertendam effective eidem sub
venturum certamque pecuniæ summam singulis annis, quamdiu
ejusmodi invasio aut hostilis turbatio et bellum inde exortum
durabit, juxta ordinem et modum, de quo conventum fuerit,
subministraturum, sed aliis quibusvis mediis et imprimis in
signi aliqua diversione atque in aggressoris vel hostis tines, in

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 19:16:59 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/danotrak/5/0530.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free