- Project Runeberg -  Danmark-Norges Traktater 1523-1750 med dertil hørende Aktstykker / Niende Bind. 1690-1693 /
56

(1907-1933) [MARC] With: Laurs Laursen
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sider ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

56 1690. 3. Nov Nr. 2.
pars, quæ paciscendi animum habet, aliis partibus eodem, quo
sibi, tempore procuret facultatem et salvos conductus necessa
rios solitosque, quibus fretæ ministros ad locum tractatui de
stinatum tuto mittere possint, et nisi successive et de tempore
in tempus communicet ea omnia, de quibus in dicto de indu
ciis paceque tractatu agetur. Neuter vero confoederatorum in
conclusionem prædictæ pacis aut induciarum consentire poterit,
nisi confoederatis simul comprehensis iisdemque restitutis in
possessionem ditionum, terrarum aut locorum, quin etiam om
nium jurium, quibus ante bellum utebantur et gaudebant, nec
non præstita pro damnis illatis justa satisfactione tum etiam
obtentis et concessis suis confoederatis a communi hoste iis ju
ribus, immunitatibus, exemptionibus et prærogativis, quas sibi
ipsi paciscetur, nisi inter ipsos aliter conventum fuerit.
9. Licitum insuper erit confoederato læso aut turbato, de
lectus militum et nautarum in alterius regnis, provinciis et di
tionibus, prævia denunciatione et justa capitulatione cum con
scribendis, habere, necnon omnis generis arma et instrumenta
bellica coeteraque ad bellum necessaria ibidem comparare liber
rimeque, quocunque voluerit, avehere et transportare.
10. Præsens foedus eo modo ratihabebitur, uti articulis
secretis pariter hodie conclusis conventum est.
In quorum omnium fidem supradicti serenissirni regis Magnæ
Britanniæ, serenissirni regis Daniæ et celsorum ac præpotentium
dominorum Ordinum Generalium commissarii plenipotentiarii
ac ministri hoc foedus manibus sigillisque suis muniverunt ac
firmarunt.
Quod factum Hafniæ die 3tio Novembris anni 1690.
R. Molesworth. Godert Baron van Reede
vrijherre tot Amerongen.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 19:18:29 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/danotrak/9/0068.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free