- Project Runeberg -  Danmark-Norges Traktater 1523-1750 med dertil hørende Aktstykker / Niende Bind. 1690-1693 /
227

(1907-1933) [MARC] With: Laurs Laursen
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sider ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

227
Nr. 9. 1691. 19. Dec.
Formula juramenti a proprietariis, cum plures sunt, præstandi.
Nos infranominati sacræ Regiæ Majestatis Daniæ et Nor
vegiæ veri subditi et civitatis Hafniensis incolæ et cives jurati
— officiales — hoc nostro solenni juramento sancte et sincere
profitemur et promittimus quæ sequuntur omnia et singula.
1. Quod navis, cui nomen N. N., centum circiter lastarum
eapax, tota et Integra ad nos solos re vera pertineat, ut sequi
tur: ad A. B. Va, ad E. F. 3/a, ad G. H. Ve et ad J. K. 2/e.
2. Quod re vera inter nos conclusum sit, supradictam na
vem etc.
3, Quod nullus nostrum cum quovis collusionem aliquam
aut contractum, directe aut indirecte, jam fecerit aut postmodum
durante huj us expeditiones cursu facturus sit de dicta nostra
navis aut oneris infra nominanda portione ad alium quemvis
transferenda.
4. Quod supradicta navis jam non sit onusta nec, usque
dum prædicta expeditio perfecta fuerit, nobis aut aliquo nostrum
scientibus, consentientibus etc. quam quæ ad nos solos absque
etc. re vera pertinent, ut sequitur, ad A. B. 10 lastæ, ad L. M.
60 lastæ et ad O. P
. 30 lastæ, cujusmodi merces solas nec
ullas alias etc.
Reliqua ut in superiori formula, mutatis mutandis.
Formula literarum salvi conductus.
Nos Christianus Quintus — tot. tit — omnibus et singulis,
quibus hæ nostræ salvi-conductus literæ exhibebuntur notum
testatumque volumus, quod subditus noster N. N. civitatis no
stræ regiæ Hafniensis incola ac civis juratus — officialis noster —
humillime nobis exponi curaverit, navem, cui nomen N. N.
lastarum capacem, quæ nunc in portu Hafniensi — aut
alibi N. N. est, ad se solum re vera pertinere, jam vero mer
cibus sibi soli propriis edicto nostro regio 1691 dato nequaquam
prohibitis, et Hafniæ — aut alibi in regnis nostris, uti et in
mari Baltico, aut alii locis præsenti bello non implicitis — spe
cificentur loca navi supradicta impositis, nec aliis onustam
vel onerandam rexta ex dictis locis Burdegalam — aut ad alia
loca in Gallia ituram, et exinde mercibus sibi etiam soli pro
priis nec aliis onustam in portum Hafniensem aut ad alia

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 19:18:29 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/danotrak/9/0239.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free