- Project Runeberg -  Danmark-Norges Traktater 1523-1750 med dertil hørende Aktstykker / Niende Bind. 1690-1693 /
228

(1907-1933) [MARC] With: Laurs Laursen
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sider ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

228 1691. 19. Dec. Nr. 9.
loca ditionum nostrarum extra Imperium Germanicum, recta
reversuram, istam vero expeditionem sub ductu N. N. prædictæ
nostræ civitatis regiæ Hafniensis incolæ ac civis jurati tanquam
navarchi perficiendam esse. Quæ omnia et singula cum præ
dicti subditi nostri coram magistratu Hafniensi — in cancellaria
nostra — sub juramento juxta formam a nobis præscriptam as
severaverint, memoratam navem hisce salvi conductus literis mu
niendam censuimus.
Nos Christianus Quintus — tot. tit. — Quod subditi nostri
A. B. E. F. et alii quidam cives et incolæ civitatis nostræ re
giæ Hafniensis — N. N. — humillime nobis exponi curaverint,
nec non sub juramento, coram magistratu Hafniensi — in can
cellaria — asseveraverint, navem etc. ad se solos re vera per
tinere, jam vero mercibus ad se solos etiam bona fide pertinen
tibus etc. Quæ cum etc.
Quod nos dictæ conventionis ejusdemque elucidationis et
amplificationis articulos in omnibus suis clausulis approbavi
mus, ratihabuimus ac confirmavimus prout eosdem hisce ap
probamus, ratihabemus ac confirmamus, spondentes verboque
regio promittentes, nos omnia et singula, quæ in dicta conven
tione ejusdemque elucidationis et amplificationis arliculis nostro
nomine promissa sunt, bona fide observaturos et adimpleturos,
nullaque ratione, sive directe, sive indirecte, iisdem contraven
turos, nec, ut a nostris id fiat, ullo modo permissuros esse.
In quorum fidem præsentes manu nostra subscriptas sigillo
nostro regio muniri jussimus.
Dabantur in arce nostra regia Hafniæ die 19. Decembris
1691, regni nostri vigesimo secundo.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 19:18:29 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/danotrak/9/0240.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free