- Project Runeberg -  Diplomatarium Dalekarlicum. Urkunder rörande landskapet Dalarne / Del 1 /
6

(1842-1853) [MARC] With: Carl Gustaf Kröningsvärd
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

hominibus, & his quæ superius nominatim sunt expressa. Nec debet castrum,
sive munitiones, vel terras aliquibus in perpetuum, vel ad tempus vendere,
impignorare, extra manum suam ponere, vel alienare quoquo modo. Quæ
omnia ipsi fratri nostro facere volumus & servare. Item omnes Milites &
Armigeri utriusque nostrum libertates & jura habeant, quibus usi fuerunt
ab antiquo. Item omnia remissa. Item omnes diligendi. Captivi omnes
dimissi liberi. Est etiam placitatum, quod Magnifici Principes & Domini,
Ericus Daciae, & Birgerus Sueciæ, Dei gratia Reges, Christoferus Dux, Gerardus
Comes Holsatiæ, Henricus Magnipolensis, & Nos mutuo nos juvabimus contra
quemcunque hominem nunc viventem, consiliis & auxiliis opportunis. Castrum
vero Norcopiæ inchoatum debet penitus demoliri. Datum & actum die &
loco præmissis.

5.          1310 d. 14 September.          Vårfruberg.



Enkan Margaretha Eriksdotters Bytesbref med Vårfruberga Kloster på åtskilliga
egendomar, ibland hvilka Hedemora i Dalarne förekommer.



                                        S. D. II. N. 1696.

Omnibus presentes litteras inspecturis, Margareta Erici filia, Relicta
Andree Eskilson, bone memorie Salutem in domino sempiternam Quoniam
propter hominum labilem memoriam viteque breuitatem, acta hominum
multociens in dubium reuocantur, nisi litterarum testimonio ac scripturarum
superstite perhennantur, Constare volo omnibus euidenter me cum nobili &
religiosa domina, domina Kynigundi abbatissa de Monte beate virginis Marie
totoque conuentu ibidem quandam commutacionem curiarum & prediorum
fecisse in hunc modum, Recognosco nimirum me dicte domine abbatisse
conuentuique eiusdem curiam meam in husaby vansøø cui subiacent XIII ore
terre cum. I. solido terre Jtem in plangastum. X. solidos terre Jn husaby
byringi VIII° solidos terre, Jn Askarnum. V. solidos terre cum dimidio Jtem
in Sandum vnam oram terre dimidio tercio denario terre minus Jn
hedhymorum vnum solidum terre Jn Sudherby vnum solidum terre. Jn himinum
vnum solidum terre. Jtem in Skumarum vnum solidum terre & in
listla-væstby dimidium solidum terre, Cum omnibus predictis curiis & prediis
attinentibus silicet cum pratis, agris, siluis, piscaturis & molendinorum locis,
permutacionis titulo totaliter & plenarie, sine omnimoda kalumpnia dimisisse,
Assignando & approriando prefate domine abbatisse suoque conuentui ius
plenarium de predijs predictis pro libito sue voluntatis ordinandi, dandi,
commutandi, alienandi, ac pro commodo suo quo voluerint disponendi,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 20:06:54 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/diplodalek/1/0016.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free