- Project Runeberg -  Diplomatarium Dalekarlicum. Urkunder rörande landskapet Dalarne / Del 1 /
252

(1842-1853) [MARC] With: Carl Gustaf Kröningsvärd
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

m

expedire, ei vero, quod absit, per nostros heredes, seu qvoscunque «bos
ejusdem partis in posterum possessores, aliqvid contra promissa vel contra
aliqvid premissorum attentatum fuerit, ex tunc sepedictis fratribus damus
potestatem plenariam, sepedictum talentum cupri vendendi vel commutandi,
seu quomoaolibet distrahendi, pro sue placito voluntatis. In robur autem
premissorum et evidentiam pleniorem sigilla nostra presentibus sunt appensa.
Datum et actum Strand anno Domini M°CCC°XX septimo, feria sexta infra
octavam Epiphanie Domini.

I brädden står: “ColL mz Orig. permebr."

{Utur Örnhjelms Samlingar af Kyrko- och Klostcr-Bref, Kongl. Vitterhets-
Historie-och Antiej vitets-Akademien tillhörige, Tom. VII, pag. 303.)

25o. i36i d. i 5 Augusti. Stockholm.

Konung Magnus Eriksson pantsätter till Årke-Biskopen och Biskoparne sin inkomst af
Kopparberget för ett låa af 4400 marker, hrilka Prelaterna lemnnt Konungen af de
penningar, som tillhörde Påfliga skatten.

Copia.

Vniversis presentes litteras inspecturis Magnus Dei Gracia Rex Svechie
Norvegie et Scanie salutem in domino. Tenore presencium publice confitemur,
et in veritate recognoscimus, nos de Venerabilibus patribus dominis
Ardbi-episcopo Upsalensi et ejus suffraganeis, ac Capitulis eorundem quatuor millia
marcharum cum quadringentis marchis denariorum in regno nostro Svecie
predicto usualium, ad Cameram sedis Apostolice spectantium, propter
evidentem et publicam nostram et regni necessitatem, in numerata et prompta
pecunia mutuo realiter habuisse, ut scillicet vicini nostri Domini Waldemari
Regis Dacie, qui collecto clam exercitu copioso, nobis et nostris ignorantibus
terras nostras Gotlandiam et ^landiam jam actu crudeliter invaserat,
incendiis, cedibus et rapinis, oportunius et virilius potentiam reprimamus, et
graviores per ipsum nobis et ipsi regno comminatas injurias, cumulatis in Dei
nomine viribus propulsemus. Licet autem prodicti Domini, Archiepiscopus,
Episcopi et Capitula, quoad assignacionem pecunie prediote, se multo
tempore reddiderant noluntarios et difficiles, cohercitiones Camere an te dic te, quas
oocacione mutui consimilis proh dolor experti fuerant, verisimiliter
formidantes. causis tamen predictis et earum circurastanciis merito ponderatis, cum
pecuniis ipsis nobis et regno ntchilominus succurrerunt, sperantes rigorem

Camere

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 20:06:54 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/diplodalek/1/0262.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free