- Project Runeberg -  Ur Finlands historia. Publikationer ur de alopæiska pappren / Del II /
733

[MARC] Author: Adolf Alarik Neovius
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - I. N. J. Oratio, habita in Conventu Synodali Aboæ d. 15 Sept. 1775

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

Sed omnia, etiam ea, quæcunque heic oculis usurpamus,
sunt peritura. Adspicio cælum fulgidissimum et
innumerabilibus luminibus persvasionem divinitatis apud vesanas mentes
exeitans. Adspiciens hæc admiror, et prope extra me ipsum
rapior. Ast video adventantem horrendam flammam, quæ has
flammas, hos ignes corripiet, depascet, extinguet. Corruet
firmamentum, et ipsa universitas rerum non erit amplius.
Complicabitur ingens ille liber, in quo hactenus suæ potentiæ
et sapientiæ elementa Divina majestas legenda proposuerat,
nulli in posterum futurus usui. Tabernaculum hoc excelsum,
ceu detrita vestis abjicietur. Ciroumsonantibus angelicorum
exercituum tubis superbissima hæc machina ingenti fragore
concidet. Ipsa elementa ardore colliquescent. Cælum et terra,
ae quidquid illis ornamentorum inest, in primævum nihil
recident.

Si vero altissima quæque et nobilissima conflagrabunt,
quid inferioribus his et vilioribus terrenis eventurum putemus?
O! nos nimirum glebæ adscriptos, si, neglectis æternis, hæc,
quæ vix momentum duratura sunt, avida mann prehendere
studemus. Magnæ huic ruinæ nos homines manebimus
superstites. Qui vero terrenis adhæserunt, ipsum suum cor
Deosque suos in igne isto flagrare conspicabuntur, et omnem
suam fiduciam, omnem felicitatem omnemque spem in eundem
fumum resolvi. Sed quos gratia Dei a terrenis sacra vi
abstraxit, sub ipso corruentis orbis fragore, atque in mediis
flammis tuti et securi, peccati tantum irritamenta, doloris
instrumenta, et quidquid eos unquam afflixit, cum mundo
conflagrare et absumi videbunt, atque mox in nobiliora habitacula
translati, Deo aeternas laudes decantabunt.

Oportet itaque quemlibet Christianum ad extrema hæcce
vivere indies paratum, quo rigorem eorum vitare queat.
Unusquisque, inquit Augustinus, debet de die hujus vitæ suæ
novissimo formidare. In quo enim quemque invenerit
novissimus dies, in hoc eum comprehendet mundi
novissimus dies. Quoniam, qualis in die isto quisque
moritur, talis in illo die judicabitur.
Opus hic est
Christiana vigilantia, quæ custos est felicis ex hac vita
emigrationis, dum nos quotidie excitat ad ea observanda et usurpanda,
quibus fides nostra retinendo gratiæ statui alitur, et caritas

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 01:49:17 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/finlhist/2/0127.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free