- Project Runeberg -  Ur Finlands historia. Publikationer ur de alopæiska pappren / Del II /
779

[MARC] Author: Adolf Alarik Neovius
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Oratio de statu scientiarum Historicarum sub finem Seculi decimioctavi

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

quidem Historicum attinet, tenue dicendi genus Historicis
merito commendant Rhetores nostri. In verbis adesse debet
puritas, perspicuitas, venustas atque urbanitas. Sententiæ
esse debent veræ et acutæ: tropis vero et figuris modice
utatur Historiæ scriptor. Sic nec exsanguis, aridus atque jejunus
fiet stilus Historiens, nec tumidus nimisque poëticus, quæ duo
vitia cuique sollicite vitanda.

Duo vero nobis, recentissimum Historiæ statum
delineaturis, non sunt prætereunda, quæ studio Historico aliqua
ratione noxia fuere. Nimio enim fervore ante aliquot annos
in Politicis, his vero temporibus de fundamentis doctrinæ
Moralis et scientiarum Theoreticarum disputari coeptum est.
Recentissimi enim in Franco-Gallia orti tumultus plane
singulares, quibus regimen Monarchicum est abolitum, variis
ansam præbuerunt de Democraticæ regiminis formæ
præstantia, libertate hominis civili, juribusque civium et officiis
principum litibus et disquisitionibus, quæ Principes, jurium suorum
studiosos, exagitarunt, omnemque eorum eo verterunt operam,
ut ne noxia hæc Franco Gallorum molimina in suis etiam
terris radices agerent nimias. Id quod simul omnium, etiam
eruditorum, animos ad hæc jura atque officia Principum et
subditorum accurate examinanda applicuit, quorum nonnulli,
nimiæ libertatis amore abrupti, regimini Monarchico valde se
ostenderunt infestos: quas vero lites fervorem, quem scientiæ
desiderant, ut lætæ floreant, valde minuisse in confesso est:
præsertim cum nonnulli eo usque progressi sint, ut vererentur,
ne omnis eruditionis apparatus nimiæ et in Politicis et in aliis
rebus faveret licentiæ. Hæcce vero certamina litteraria,
Historiæ aliarumque scientiarum flori noxia, jam fere sunt finita:
alia vero orbem litteratum adhuc nimis occupant atque
distringunt. Ex quo enim Celeberrimus Kant, Professor
Regiomontanus, qui longa confectus senecta adhuc in vivis est,
nova in Philosophia principia introducere est conatus, magnæ
de principiis et Philosophiæ Moralis, et scientiarum
Theoreticarum, Metaphysicæ, Logicæ et Psychologiæ ortæ sunt
necdum finitæ lites: quæ paullo post, cum novam Theologiæ et
Naturali et Christianæ fingere faciem voluerint Kant atque
ejus asseclæ, multas excitarunt inter Theologos controversias,
aliis antiquam harum scientiarum formam, utpote sana ratione

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 01:49:17 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/finlhist/2/0173.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free