- Project Runeberg -  Caroli Linnæi Opera Hactenus Inedita. Flora Dalecarlica /
Præfatio editores

(1873) [MARC] Author: Carl von Linné With: Johan Erik Evald Ährling
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

exsequenda pertineant. Dolor quum cicatrice refricanda
etiamnunc afferatur, extremis digitis rem attingere liceat.

Inter omnes constat, collectiones, quas reliquit Illustr.
Linnaeus, rerum naturalium, cum libris scriptisque, post
mortem filii in Angliam venditas esse. Certum persuasumque mihi
est, eas maximo cum studio atque diligentia subtilissima ibi
asservari, quod patriæ, thesauris illis casu fatali orbatæ, solatio
est magno.

Quædam opera illius antea inedita sumptibus et
benignitate emptoris in publicum prodierunt; restant ibidem plura.
Annis deinde sequentibus sunt etiam nonnulla aliis in locis
oblivioni erepta. Perpauca denique, quæ a Linnaeo ipso
amicis donata esse verisimillimum est, ad Bibliothecam Regiæ
Academiæ Upsaliensis pervenerunt. Etiam cognitum est e
programmate Rectoris hujus Reg. Academiæ anno 1853 et ex
Actis septimi Naturæ Scrutatorum Scandinavicorum Concilii,
Christianiæ 1856 habiti, eandem Academiam inter libros
relictos Reinholdi Scheringsson, Gymnasii Arosiensis Cel.
Lectoris et Professoris
, maximam mirificamque messem
fecisse. Etenim sex quoque opuscula, a Linnaeo juvene annis
1729—1735 propria manu conscripta, in lucern fortuito sunt e
tenebris protracta: ”Sponsalia Plantarum”, ”De Sceptro
Carolino
”, ”Methodus Avium Sveticarum”, ”Pluto
Svecicus
”, ”Flora Dalekarlica” et ”Genera Morborum”.
Quibus de scriptis vir clarissimus, ad Reg. Academ. Upsal.
Adjunctus, Doctor Theodorus Fries, amicus meus benignus, in
Actis, quæ supra diximus, annotationes et commentarios fecit.

Posteritati tamen quum vel minima illius calami nota
merito sit pretiosissima, statui, deo favente, ex illis scriptis
ineditis primo edere Floram, quæ ab eo Dalekarlica est
inscripta. Hæc est dedicata Libero Baroni Nicolao
Reuterholmio
, eo tempore Gubernatori provinciæ Suecicæ

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 02:18:44 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/floradalum/0010.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free