Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Dalecarliæ, per quam Linnaeus, ut omnibus harum literarum
peritis est cognitum, simul cum duobus filiis Reuterholmii
ejusque impensis anno 1734 fecit iter; singulis aliis septem
juvenibus, qui eum comitabantur, negotia commendavit singula.
”Iter Dalekarlicum”, omnia in Botanicis, Zoologicis,
Mineralogicis etc., eo ipso itinere observata et experta, continens,
etiamnunc in Bibliotheca Societatis Linnæanæ
Londinensis asservatur.
In hac autem Flora Dalekarlica Linnaei edenda,
putavi haud parvi esse momenti, ea exquiri et unum in locum
conferri, quæ aliis ex operibus Linnaei ipsius et aliorum
auctorum hac de re, quantum scirem, essent cognita. Visum est
etiam officium non solum justum, sed pium et debitum, ipsa
verba Linnaei integra reddere; itemque ne aliorum quidem
annotationes in linguam latinam transferendas judicavi.
Si res, vita et fortuna mihi permiserint, alio tempore,
L. B., aliud opus Linnaei a me habebis. Interea te rogatum
volo, digneris brevitatem præfationis excusare, quandoquidem, si
omnia, quæ heic dicenda essent, proferrem, integrum volumen
mihi conscribendum foret.
Scripsi Arbogiæ a. d. XI Cal. Jul. MDCCCLXXIII.
Ewaldus Ährling,
Phil. Doctor.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>