- Project Runeberg -  Caroli Linnæi Opera Hactenus Inedita. Flora Dalecarlica /
74

(1873) [MARC] Author: Carl von Linné With: Johan Erik Evald Ährling
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

74

probe decorticatos comedunt. Gmel. Sibir. I p. 214." Lin. Am.
Acad. T. III p. 83.

66) SELINUM palustre. Lin.. Spec. pl. p. 350.

* "Pro medicina intas samenda usurpant radicem musei, quod
vocant I ert; ubi vero non nascitur, substituunt angelicam, Fadno
eis dictam, et ubique fere in veni t ur." Joannis Schefferi Lapponica,

Francof. et Lipsiæ 1674, pag. 309; cfr. Lin. FI. Lapp. sp. 100.

** "Cum radix bæc maxime feruida sit, creditur esse Zingiber
a rusticis emunctioris naris, vnde Zingiber Finnicum vel Suecicum.
ab iis dicitur. Eheu quanta differential" Lin. FI. Lapp. sp. 100 å.

— Cfr. Lin. Am. Acad. T. I p. 407 et 419.

67) ANGELICA Archangelica. Lin. Spec. pl. ed. I p. 250, ed.

II p. 360 pr. p.

* potius: Imperatoria Archangelica dicta. Tournef.
Inst. T. I p. 317. Angelica IV seu Archangelica
nor-wegica. Tabern. Hist. I p. 219 e Lin. FI. Suec. ed. I sp.
233 ß, ed. II sp. 245 ß; cfr. Whlnbg. FI. Lapp. sp. 131 et
Cel. E. Fries in Bot. Notiser 1857, p. 49 et 50.

** cfr. Lin. FI. Suec. ed. I et II; Cel. Th. Fries: Grönland,
dess Natur och Innevånare, Upsala 1872, p. 27.

† "Caules Angelicæ huius Lapponum deliciæ et fruetus æstiui,
quibus benigna natura eos donauit, dura nimis et immisericordi
exsistente Pomona, quæ Lapponum terram nunquam intrauit.
Caulis hic, antequam vmbella absolute explicata est, (nam circa
flore-scentiam lignosus euadit) abscinditur prope terram, folia auelluntur
et cortex ad basin caulis cultro, dentibus vel vnguibus soluitur,
detrahiturque a basi ad apicem, cannabis instar, remanente interiori
caulis parte riuda niuea concaua et pulposa, quæ instar Rapæ vel
Pomi cruda editur, et quidem summo cum adpetitu, deficiente
gra-tiori in hisce oris vegetabili. Cum pueri vel puellæ mense Julio
cum rangiferis suis per Alpes errantes in pascuis illosque circa
ves-pertinum vel matutinum tempus ad casam, vt malgantur, reduces
comitantur, detruncatis caulibus totum sinum impletum reportant,
quos in familia sua distribuunt, et summa auiditate deuorant.
Gratus his Lapponibus cibus nec nobis displicebat, leuiter enim
amarus et simul aromaticus est, immo et gustui et ventriculo
ar-ridebat, adsumtis scilicet tamdiu diluentibus ac emollientibus, cibo
non salito, carnibus et piscibus sale nullo maceratis, lacte pingui
rangiferino, haustaque pura aqua; tum, inquam, optime conueniebat,
sed nescio num in hortis nostris magis amara sit et acris, vel an
gustus nobis in Lapponia füerit alius, quam extra eam; extra
Lap-poniam enim nunquam arrisit, forte fercula persica persicum requi-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 02:18:44 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/floradalum/0098.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free