- Project Runeberg -  Caroli Linnæi Opera Hactenus Inedita. Flora Dalecarlica /
79

(1873) [MARC] Author: Carl von Linné With: Johan Erik Evald Ährling
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

79

alias in herbario ejus, numeris specierum in Lin. Spec. pl. ed. I
respondere docuit Cel. Hartm.) "Folia radicalia quidem de sunt,
sed laciniæ perigonii fructiferi interiores tam maturæ sunt, ut ratio
et forma earum distinctissime videri possint. Sunt enim subnudæ,
ovato-oblongæ, pro longitudine angustæ, basi in aliis ovata, in aliis
truncata, numquam vero cordata, quamobrem et ob ceteras notas
mi-nime dubitamus dicere, specimen heic asservatum omnino eandem
esse formam ac B. Hippolapathum Fr., qualem hunc proponit
cel. Friesius in Mant. sua 3:tia et Hartm. in Flora sua Scand.
ed. 4:ta et 5:ta, nec cum ulla R. domestici forma permutandum
conjungendumve." Cel. C. Hartm. Jun. in Actis Beg. Acad. Scient.
Holm. 1851 p. 239.

** "Abrahamus Muntingius: Herba Britannica antiquorum
Am-stelodami 1681, 4:to p. 231 tab. plurimis." Lin. Hort. Cliff.;
cfr.! BüMEX aquaticum (Hydrolapathum) in Cel. Friesii Nov.
ed. H pag. 109—111.

*** "Ulcera cachoetica sanat radix interne et externe usurpata,
tanquam unicum asylum magnam famam nuper adepta. Pulvis
dentifricius e radice egregius est." Lin. FI. Suec. ed. H sp. 315.
"Hæc (Lin. FI. Suec. ed. I sp. 292 ß) planta est secretum
magnum nostris indigenis (provinciæ Coldinghamensis in Noveboraco
Americes) ad Ulcera Phagedænica; ad quod Christiania
revelan-dum quocunque pretio allici non potuerunt; sed felici casu
dete-ctum. Ego etiam vidi ulcus palati phagedænicum, in quo os palati
peresum erat, cum successu inopinato curatum, lavando solummodo
ulcus decocto radicis et haustulo ejusdem quo t i di e exhibito." (Du
Codwald. (Cadwallader) Colden: Tractatus de pl. Coldingh., anno
1742, n. 68.) — "Eximia observatio, quæ practicis ansam præbet
experiundi, numne in hac radice lateat vis specifica ad ulcera
interna, uti phthiseos etc. vel si modo ulcera phagedænica pedum
certo tolleret, esset medicamentum, quod in nulla officina
pharma-ceutica deficeret, et plurium hominum vitam eriperet a præmaturo
fato." Lin. Am. Acad. T. I "Addenda ad pag. 143".

91) ALISMA Plantago. L in. Spec. pl. p. 486.

92) TRIENTALIS europæa. Lin. Spec. pl. p. 488.

* "In alpibus Dalekarlicis copiosissima." Lin. FI. Suec. ed.
I et H.

** "De vsu et viribus huius plantæ haud vllum authorem
men-tionem fecisse scio, nec quidquam ex sapore, vel odore, vel
adfi-nitate, vel obseruationibus, de effectu eius determinare queo." Lin.
FI. Lapp. sp. 139 f.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 02:18:44 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/floradalum/0103.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free