Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Hesperiam insulam investigaturus, deprehendo
illo nomine apud veteres venire quascunque
terras occidentaliores, ita ut Græci, Italiam,
Itali Hispaniam, Hesperiam dixerint; cum vero
epitheton ultimam vel extremam adderent, de
Hispania ut plurimum acceptum, volebant. Illam vero
Hesperiam, quæ aureorum malorum esset patria,
Strabo (a) in Æthiopia collocat. Pomponius Mela
(b) Hesperiam facit urbem, quæ etiam, ut
Stephano (c) placet, Hesperis & postmodum
Berenice ab uxore Ptolemæi dicta est, una
potissimarum urbium Cyrenaicæ pentapoleos.
Camdenus Anglus, & ex illo Bochartus, [d)
Hesperidas insulas esse easdem, volunt, cum
Cassiteridibus sive Oestrymnidis, quæ nunc ad Angliam
spectant, & ab extremo Cornvalliæ
promontorio, in orbem digestæ, jacent, multo plumbo
argentoque graves. Tzetzes (e] statuit,
Hesperidas esse ex triginta Orcadibus aliquam. Sunt &,
qui, istas, volunt, insulas, quæ prope
promontorium Africæ, quod Cato Verde
dicitur , visuntur. quibus Pomponius Mela (f)
& Joh. Boccacius (g) manum porrexisse,
videntur. Quod vero plures verum Hesperiæ situm
ignorarint, inde est, quod, seposito examine in
(a) Geograph. l. 17. (b) de Orb. sit, l. 1 (c) περι
πολ. (d) Geogr S in Chan. lib. 1. c. 39 (e) Hist. Chil. 8.
(f) de Orb. sit. l. 3. (g) Geneal. l. 4. c. 30.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>