Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
ræ originis ignari commenti sunt, cum neutrum
Hortorum horum naturam, prout â veteribus
tradita est, exhaurire valeat, sed â gentili arborum
vocabulo, derivatô Nec mihi jam opus est,
prolixe demonstrare, sacram fuisse Majoribus
nostris Populum sacraque Populeta: adeo enim
id notum est,
Notior ut jam sit canibus non Delia nostris;
& adhuc passim per universam fere Sueciæ
regnum est videre ejusmodi Lucos populeos, quos
exscidisse, aut unâ saltem populô nudâsse,
vulgo piaculum est, sive id superstitioni, sive, quod
potius crediderim, pietati sntiquorum rituum
tenaci, fuerit tribuendum.
§. VI.
Innui superius, veram Hesperiam, Hesperidas,
Hesperidum Hortos in Septentrione nostro
inveniri; nunc poscit res, ut de Pomis sive Malis
Aureis, quæ istis Hortis servabantur, paulo
solicitius disseram. Operæ vero pretium me
facturum non exiguum, existimo, si meam
suspendero sententiam, donec aliorum opiniones
enumeravero. Agroetas in Rebus Libycis, â Nat.
Comite citatus, (l) oves fuisse, sensit,
præstantissimas, quæ aureæ nominarentur ob aureum
sive subrutilum colorem. De ovibus
eandem fovent opinionem Diodorus, (m)
Palephatus [n) & Varro: (o) Eas enim, inquit Var-
(l) d. l. (m) l. 4. Rer. Ant. (n) cit. loco (o) l. .c. . de.RR.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>